injurijs satisfecerint conpetenter, extunc introitum ecclesie sibi nouerint interdictum, nec ab Episcopis aut alijs ecclesiarum prelatis ad communionem dominici corporis admittantur. Qui vero obstinata mente, dum vixerint, satisfacere non curauerint, nullus clericus secularis vel regularis sepulture ipsorum interesse presumat. (§. 4.) Adicientes1, ut singulis annis in synodo, illi, qui clericos capiunt, verberant, vel occidunt, aut alias in ipsos manus iniciunt violentas, excommunicati denuncientur, et nominatim illi, de quibus constiterit manifeste. Quicunque vero personam ecclesiasticam enormiter wlnerauerit, mutilauerit, vel occiderit aut captiuauerit, non nisi per sedem apostolicam absoluatur2; et ipso facto, si quid tenebat ab ecclesia, illud pcrdat, et in utilitatem ecclesie conuertatur. (§. 5.) Adicientes, quod in illa dyocesi, in qua aliquem canonicum cathedralis ecclesie, vel in dignitate ecclesiastica constitutum capi contigerit, vel captum detineri, usque ad liberacionem ipsius et exhibicionem debite satisfaccionis, cessetur generaliter a diuinis. Similiter et illa parochia, in qua res clerici violenter ablatas capi vel detineri contigerit, usque ad restitucionem et satisfaccionem condignam a diuinis cessetur. (§. 6.) Item, 3 cum Leuitis seu ecclesiasticis personis jure divino decime debeantur, dolentes referimus 4, quod quorundam laicorum cupiditas, jus hujusmodi, quod sibi deus in signum generalis domiuii retinuit, nititur abolere, et pro sua voluntate, de his, que ad ipsos non pertinent, aliter ordinare, imo pocius deordinare presumunt, quasi a se jugum diuini seruicij 5 velint excutere, quod in baptismate sunt professi. IIujus igitur approbacione concilii districte precipimus, ut juxta laudabilem sonsuetudinem patrie 6, decime in agro 7 persoluantur; nec liceat alicui laico nobili, vel ignobili, cujuscunque dignitatis vel principatus existat, consuetudinem memoratam propria temeritate infringere; quin eciam ipse de proprijs terris, que suis sumptibus excoluntur, decimas integraliter persoluat 8, nec propria voluntate, immo pocius presumpcione, eas cuiquam alteri 9 ecclesie vel persone conferat; sed illas 10 absque ulla conrradiccione percipiat, qui de eodem loco decimas percipere consueuit. Si vero terras suas alijs tradiderunt colendas, eos nec in toto, nec in parte a solucione decimarum presumant absoluere, cum non sit justum 11, ut ea, que dei sunt et ministrorum ecclesie, personis conferant alienis; sed tam de sexto manso, quam 12 de omnibus partibus alijs, ipsi coloni decimas integraliter persoluere non omittant. Alioquin, tam ipsos colonos, quam defensores seu fautores eorum, ab hac presumpcione, que furtum vel rapina non immerito dici potest, per denegacionem ecclesiastice sepulture et subtraccionem sacramentorum ecclesiasticorum precipimus l3 coherceri. (§. 7.) Adicientes et sub pena excommunicacionis prohibentes 14, ne aliqui prelati vel ecclesiastice persone, solucionem decimarum in hac prouincia tam laudabiliter obseruatam commutare presumant in pecuniariam pensionem. Ipsas tamen decimas ipsis a colonis redditas vendere poterint, prout utilitati ipsorum et ecclesiarum viderint expedire: et quicunque laicus, nobilis vel ignobilis, hujusmodi vendicionem clam vel palam im- zyka Constituciones, pag. 304.— 1) W Liber niger tego artykułu i następnego, które z kod. dypl. Rzyszczewskiego bierzemy, nie ma.- 2) Według cap. 7. 11. i 19. X. de senten. excommun. (5. 39.)— 3) Arty­kuł ten i dwa następne w pierwotnej osnowie są zawarte w zwodzie Trąby, (str. 55. 56.) i późniejszych Arcybiskupów, (u Wężyka, str. 186 i nast.) z któremi text libri nigri porównywam. - 4) dolens refert, Lib. nig.— 5) presumunt, qui a te domini jugum servinj, Lib. nig.— 6) ut juxta juris dirini dispon- rionem et łaudabdem consuet. patrie. Wężyk; ut juxta laud. consuet. prim (sic) Lib. nig — 7)decime manipularrs de quolibet grano in agro. Trąba i Wężyk.— 8) persolvat, ut alij, nec. Lib. nig.— 9) eos cuiquam ecclesie, Lib. nig.— 10) sed ille absque, Lib nig— 11) non sit suum, Lib. nig.— 12) alvenit; ted de omnibus, Trąba, Wężyk.— 13) precipit Lib. nig.— 14) Adiciens --- prohibens, Lib. nig.— 46