(§. 2.) Item statuimus, ut si quis in villa sua decimam colligendara seu collectam locari prohibuerit, cuius villa fuerit, tamdiu excommunicetur in sua parochiali et alijs vicinis ecclesijs, et ipsa villa sit ecclesiastico supposita interdicto, donec dampnum, [quod] ex hujusmodi 1 prohibicione dominus decime sustinuerit, ipsius domini vel eius procuratoris juramento declarandum, ad plenum fuerit ei, ad quem decima pertinet, solutum. (§. 3.) Ad hec statuimus, et sub pena excommunicacionis jam prolate prohibemus, ut nullus in villis ecclesie, seu apud homines earundem villarum adscriptos vel liberos, podwodas accipere presumant, nisi in tribus casibus: si videlicet tradicio ducis, vel alicuius castri subita timeatur; vel si exercitus in terram ingrediens fuerit nunciandus. Et his scriptis casibus, qui ipsas podwodas acceperit, prima opportunitate sibi occurrente, sine qualibet fraude permutet 2, et in eo loco relinquantur, ubi ab hijs, quorum fuerint, absque difficultate posscnt recuperari. Qui autem preter hos casus in villis vel ab hominibus prefatis ipsas receperit, vel in casu licito acceptas detinuerit, vel alienauerit, vel usibus proprijs aliquo tempore deputauerit, tamdiu in locis, in quibus dyocesano expedire videbitur, denuncietur excommunicatus, donec 3 ipsis podwodis restitutis, dampnum, quod inde domini passi fuerint, eis fuerit ex integro persolutum. (§. 4.) Ad4 hec firmiter prohibemus, ne quis clericos ad Judices pertrahat seculares; statuentes, quod Judex, qui ad suam presenciam ipsos scienter citari preceperit, et actor, qui citacionem procurauerit, tamdiu excommunicacionis sentencia subiecti detineantur, donec de injuria et dampnis, que 5 ex huiusmodi citacione ipsi citato euenerint, juxta arbitrium dyocesani satisfaciant. (§. 5.) Item 6 inhibemus, ne quis in detrimentum vel fraudem decimarum, quascunque villas seu terras, eo jure, ne decime manipulatim in campis persoluantur, locare, seu locatas retinere presumat, donec cum domino decime, de consensu episcopi dyocesani, infra duorum mensium spacium plenarie, a publicacione huiusmodi constitucionis componat. Alioquin dominus et Scoltetus ville, excommunicacionis, et ipsa villa ecclesiastico interdicto subiciatur, donec vel decimam in campo persolui faciat, vel prout premisimus, cum domino decime componat. (§. 6.) Statuimus insuper, ut ad quemcunque terre decimam in gonythwam 7 soluentes, quocunque tytulo deuenerint, possessor et cultor ipsarum terrarum, ei de ipsis terris decimam persoluat, cui ab antiquo solui consueuerunt, nulla consuetudine vel priuilegio nobilitatis obsistente 8. (§. 7.) Item 9 statuimus, et districte omnibus Episcopis precipimus, ut quociescunque aliquis principum excommunicato contumaciter communicauerit, in ipsius curia, donec ipsum excommunicatum a curia et a sua familiaritate eiecerit, diuinum officium et ecclesiastica sacramenta interdicantur. (§. 8.) Ad hec statuimus sub anathemate prohibentes, ne 10 quaquam dzeuycze, wdouyne, et pasteme (sic) 11 rapiantur. Actum anno domini MCCLXII, in die beati Lamperti episcopi et martiris. 1) quod ex hujus prohibicione dominus sustinuerit decimae, ipsi domino vel procuratori ejus solutum fuerit. Bibl. Warsz.— 2) permittat (!) rkpm.— 3) donec eis ex inlegro persolutum vel restitutum fuerit damnum, quod inde ipsorum domini passi fuerint. Bib. War.— 4) Rubryka na marginesie: Nota, de clericis non trahendis ad judicium seculare.— 5) donec de damnis, que i t. d. Bibl. Warsz.— 6) Rubryka na margi­nesie. ltem de deamis.— 7) in gonythwam, opuszczono w Bibl. Warsz.-- 8) obstanle, Bibl. Warsz.— 9) Rubryka na marginesie: Item contra excommunicatos.— 10) prohib., ut nequaquam, Bibl. Warsz.— 11) et pasterne, opuszczone w Bibl. Warsz. Czy nie było raczej w pierwotnym oryginale Janusza: »pustcine?