dominicis et festiuis ad ecclesiam conuocentur, ibi festa et ieiunia populo 1 indicentur, et exhortacione facta, et causa interdicti exposita, malefactores lmiusmodi ter pulsatis campanis, et candelis extinctis, excommunicati publice nuncientur; et ut populus ad conueniendum illic amplius inuitetur, conuenientibus illuc et excommunicatos vitantibus quadraginta dies indulgencie concedantur. (§. 3.) Item statuimus, ut omnes ecclesiarum rectores teneantur habere sigilla sub no- mine ecclesiarum suarum, ut litteras, que ad eos dirigentur, restituant sigillatas. (§. 4.) Item statuimus, ut omnes ecclesiarum rectores, quibus monasteria sunt vicina, teneantur religiosis denunciare excommunicatos sue parochie; et si apud eos sepulti fuerint excommunicati, teneantur eis denunciare eosdem. Qui si denunciacionem predictam contempserint, dyocesano denuncient infra mensem; et nichilominus ad eundem locum diebus Sollempnibus personaliter accedentes, populo denuncient publice, quod in tali loco excommunicatus sit sepultus de magnis 2. (§. 5.) Item statuimus, ut omnes ecclesiarum rectores seu plebani, vel quicunque alij sint prelati per uniuersam dyocesin polonice gentis constituti, pro honore suarum ecclesiarum et laudem diuinam, cum habeant scolas per licenciam episcoporum statutas, non ponant Theutonicam gentem ad regendum ipsas, nisi sint polonica lingua ad auctpres exponendos pueris et latinum, polonice informati. IV. * Hec sunt constituciones domini Janussij QUONDAM ARCHIEPISCOPI GNEZNENSIS [editae in synodo Siradiae anno 1262 die 17 mensis Septem- bris habita.] In nomine domini, Amen. Nos Janussius miseracione diuina Gneznensis archiepiscopus, una cum suffraganeis nostris, Cracouiensi videlicet, Wratislauiensi, Lubucensi, Cuiauiensi, Poznaniensi et Mazouiensi episcopis ac alijs nostris et eorum inferioribus prelatis et subditis in Syradz in synodo congregati, ad honorem dei et salutem animarum ac profectum ecclesie, renouantes et firmiter obseruari precipientes synodales constituciones predecessorum nostrorum, aliqua inferius adnotata, seu declaranda, siue de nouo constituendo (sic), prefatis predecessorum nostrorum constitucionibus duximus adnectenda. (§. 1.) Constituentes, ut 3 quicunque vendicionem decimarum liberam, manifeste vel occulte, quacunque machinacione vel dolo inpediuerit, seu decimas injuriose detinuerit, conuictus, pro unoquoque aratro paruo, quod radlo dicitur, lapidem cere, pro magno autem, quod plug nominatur, duos lapides cere 4 persoluat, et tamdiu excommunicacionis sentencia innodatus teneatur, si, que prediximus, in termino sibi assignato facere contempserit, donec omnia ex integro persoluat 5. 1) W tem miejscu, na bocznym marginesie czytamy: Nota, quomodo copientes episcopos vel prelatos alios excommunicentur, et sub qua forma. — 2) Czy wyraz: de magnis, należy w związku do ostatnich słów artykułu 4go, czy też raczej był pierwotnie jakąś glossą lub rubryką artykułu 4go lub 5go, i co w takim razie miał znaczyć, (czy nie: de magnis constitutionibus )? nie łatwo odgadnąć. *) Ob. wyżej wiadomość o tych statutach, str. 336. pod L. 20. Porównaj Bibl. Warsz. T. XLI. pag. 108 i nast.— 3) Rubryka: De dccimis, na marginesie. Constit. ut, opuszczone w Bibl. Warsz.— 4) duo lapides cere emendari tencatur. Si quae, i t. d. Bibl. Warsz., mylnie opuszczając wyrazy posrednie, a wyraz innodatus na emendari przekręcając— 5) persolvat, excommunicetur. Bibl. Warsz.