camus, maxime ut per boc ad extirpanda vicia et virtutes plantandas, prelati ecclesiarum diligencius et efficacius astringantur. Quod prius sompniauimus, putantes per statuta synodi reformata, [fore, ut mores quoque hominum reformentur, et zelus clericorum augeatur, id sicut sompnium evanuit: pecatoribus enim in suis viciis perseuerantibus, sacerdotes nibilominus] 1 suum in mulctis 2 officium exercere tepidius videbantur. (§. 10.) Addidimus, ut secundum constitucionem concilii Lateranensis, quilibet in ecclcsia parochiali, quam tenet, personaliter deseruiat et resideat in ordine, quem requirit cura ejusdem ecclesie. Non [liceat] alicui talium vicarium ponerc sine nostra licencia speciali et consciencia, vel nostrorum archidyaconorum, quibus competit talium personarum examinaeio; nec remoueantur, nisi ex justa causa, nobis vel nostris archidyaconis manifcsta; nec vicarius in sua vicaria per se alium constituat vicarium. Vicariis autcm de conpetenti sustentacione 3 per dominos ecclesiarum precipimus prouideri, ita, ut hospitalitatem exercere, et se ipsos conpetenter valeant sustentare. Et execucionem hujus statuti nostris archidyaconis committimus. II.* Jacobi Archidiaconi Leodiensis, Ztegati apostolici Constitutiones in concilio Wratislaviensi anno 1248 die decima mensis Octobris editae.] (Urbani papae IV. de observandis constitutionibus praedictis, epistola anni 1263.) Urbanus episcopus, seruus servorum dei, venerabili patri [Anselmo] * Episcopo Warmiensi, apostolice sedis legato, salutem et apostolicam benediccionem. Sinceritatis tue pia desideria, de quibus ex probabili coniectura presumitur, quod ad laudabiles dirigantur effectus, eo debemus prompto fauore prosequi, quo nobis potissime competit, super hoc benignos et propicios inueniri. Sane transmissa nobis tua peticio continebat, quod licet nos olim, cum adhuc in minori officio constituti, legacionis ministerio in Polonie, Pomeranie et Prussie partibus fungebamur, quasdam constituciones, que animarum salutem et diuini cultus augmentum continent, ac eciam utilitatem ecclesiarum et decus clericale respiciunt, morumqve sapiunt honestatem, in concilio tunc a nobis apud Wratislauiam conyregato, diligenti prehabita deliberacione fecerimus, auctoritate predicte legacionis, venerabilibus fratribns nostris [Fulconi] Archiepiscopo Gneznensi et alijs quam pluribus episcopis illarum parcium in eodem concilio congregatis firmiter iniungentes, vt constituciones ipsas obseruarent inviolabiliter, et in suis ciuitatibus et dyocesibvs facerent obseruari. Quia tamen hoc ipsi efficere negligunt, dictarum ecclesiarum utilitatibus nimis adimitur, et saluti fidelium de illis partibus plurimum derogatur; quare pro parte tua instanter petebatur a nobis, ut prouidere super hoc artykułu opuszczono.— 1) Zaiste nie słowa te, które w klamrze na domysł przywróciłem, lecz bez wąt­pienia mysl podobna, w tem miejscu opuszczoną została przez błąd pisarza, tak, iż bez niej cały ustęp nie miał znaczenia żadnego.— 2) in multis officium, rkpm.— 3) compelenti sufficienter (!) per dominos, Bibl. Warsz.— *) Ob. wyżej (str. 336) wiadomość podaną przeze mnie o tych Statutach, pod L. 17.— 4) Pobyt Anzelma Biskupa Warmijskiego Legata papieskiego w Wrocławiu w r. 1262 i 1263, udowodniony jest aktami urzędowemi Wrocławskich konwentów Augustvanów i Śgo Wincentego. Ob. o nim Voigta , Gesch. Preuss II. 487.