II. Item, si cmeto libere transiret, dans domino unam 1 cum media marca de manso, de taberna mediam marcam, de horto fertonem, mansum sive agrum re»ignabit. Sed si loca- bit pro se [hominem] valentem, aut vendat, tunc eum dominus libere abire promittere 2 tenetur. III. Item, tenetur horreum facere in manso, ut in eo ponantur quadraginta cassulae manipu- lorum 3; in medio manso viginti. Faciat sepes, domos, et alia, juxta terrae consuetudinem. Et si quis de terra Lanciciensi vadit Masoviam, debet domino, a quo recedit, aucam; si- cut et in Masovia consuetum est. IV. Item civis, cum de agro vadit, vendat agrum, et si non habet agrum, sed domum, tunc vendat domum ad octodecim septimanas. Sed si agrum vendere non poterit, tunc resignet domino in judicio, et solvet Uklad, sicut et cmeto. V. Itcm, si domus annihilaret, adducat duos homines vel vicinos, et dominus duos, qui conspiciant annihilationem domus, et faciant solvere vel rcformare domum. Si vero civis in cruda radice locatus a domino exire vellet, tunc ipse civis duos homines, et dominus civitatis alios duos adducere debent, et ipsi conspiciant domum exire volentis. Quae si non fuerit ita bona, sicut duae domus ex utraque parte sibi vicinae, extunc debet construere ita bonam domum, sicut antiqua domus suorum vicinorum sibi proximorum. VI. Item quando cmeto loco sui locaret homincm domino suo valentem, potest transire, quo vult, agrum resignando, et debet remitti libere ad terram Lanciciensem de Masovia, et do terra Lanciciensi similiter, sub conditionibus supra scriptis, et juxta consuetudinem terrarum: quia in terra Masoviae resignant et valedicunt ante festum S" Martini in dua- bus septimanis, [in terra vero Lanciciensi, in duabus septimanis]4 ante festum Nativitatis Christi. VII. Item, quando cmeto vulnerat cmetonem, pro vulnere livido, sicut et pro cruentato, percusso solvet quindecim grossos, et poenam unius cum media marca incurrat; [videlicetj domino, cujus cmeto est percussus, tres fertones, illi vero, cujus cmeto percussit, tres fer- tones, tam in terra Lanciciensi, quam in Masovia. Si vero nobilis vulneraverit cmetonem, pro vulnere livido, sicut et pro cruento solvet quindecim grossos, et domino cmetonis unam cum media marca. VIII. Quando cmeto vulnerat nobilem, pro vulnere livido duas sexagcnas, pro crucnto quinque marcas solvet. Sed si circa contentionem cmeto captus fuerit, tunc sibi manum amputabit, si non faciet secum justitiam vulneratus. IX. Item, quando nobilis venicns ad civitatem vel ad villam violenter, aliqucm hominem vulnerat, talis circa talem violentiam potest capi, detineri, servari, et judicari pro tali violcntia. X. 5 Item, quando nobilis veniens ad civitatem vel ad villam ludit tesseras, et vulnera- tur, tale vulnus pro vulnere cmetonis reputatur 6. Quod si nobilis in ordine bibendo vul- neratur per cmetonem, tale vulnus debet computari pro vulnere cmetonis. Secus, cum ali- quis in via existens descendit ad tabernam; quia talis jus nobile obtinebit. 1) penam, zamiast unam, zapewne mylnie ma kodex.— 2) libere remittere! abire tenetur.— 3) quadraginta manipuli w kodexie; poprawiłem w ślad powyższego Statutu z r. 1421. (Nro X. art.6— 4) Słowa w klamrze, bez których cała myśl przepisu psuje się i ginie, przywróciłem na domysł, w ślad tego, co o zwyczaju przenosin kmiecych w Łęczyckiem, podają Uchwały Łęczyckie z r. 1418 i 1419, w Jus polonicum. (str. 197. 200.)- 5) Do niniejszego artykułu przyrównaj Uchwałę Łęczycką z r. 1419. (Jus pol. p.200 §68.) i Statut Zakroczymski X. Bolesława Warszawskiego z r. 1453. (1. c. pag. 445.)- 6) W rę­kopiśmie, zapewne przez pomyłkę pisarza, pierwszy ten ustęp niniejszego artykułu osobno położony jest w miejscu, gdzie my artykuł IXty postawiliśmy; a przeciwnie słowa naszego IXgo artykułu, włożone są w miejsce tego ustępu. Związek przedmiotu nakazał porządek owych dwóch miejsc przemienić.