et singulis servitoribus judicio nostro praesentibus seu praesidentibus, dicta privilegia antiqua nostrorum praedecessorum, cujuseumque conditionis exstiterint, nunquam infringere, neque violare, sed ea potius in jure, prout in ipsis continetur, diligenter conservare. II. Statuimus etiam, quod si aliquis miles alium militem sibi coaequalem ausu temerario, [in] praesentia nostri aut Capitanei nostri, seu in judicio, quoquomodo furem appellaret et evocaret, seu rusticus rusticum, tandem ille vocatus fur suum per adversarium, debet immediate 1 super illum agere et querulari, dicens: „Domine Dux, aut domine Capitanee! „ego ago de tali meo adversario, quia me vocavit esse furem; et ego non sum fur". Et si tunc ad dominos pro recognoscenda veritate [provocaverit, domini autem] 2 qui ad praesens sederunt, fatebuntur de veritate, quod eum vocasset furem, quod [non esset], tunc ille, qui intulerat culpam furticinii illi querulanti, in poena triginta marcarum 3, si fuerint nobiles 4 parte ex utraque, manebit justus. IV. Statut Xcia Ziemowita IVgo Sochaczewski, z dnia 9go Września 1387 roku 5. Item dominus Dux cum omnibus et singulis suis consiliariis in crastino Stae Mariae Nativitatis, Anno Domini Millesimo CCC° octuagesimo septimo, in Sochaczew talem articulum statuit et scribere demandavit: I. 6 Quod a secuudo die et anno (sic), quicumque hominum infra spatium triennii, sive trium annorum, pro hereditate sive villa, seu oppido, aut molendino tacuerit, aut siluerit, dcbet requirere 7 ipsam, quamcumque obmitteret, in judicio. Extunc idem, qui postea ipsam hereditatem sive molendinum, elapsis tribus annis repetere voluerit, in perpetuum tacere et silere debebit, sub poena vallata 8. II. Item, praedictus dominus Dux cum praefatis suis dominis statuit, quod quando aliquis militum, sive quorumcumque hominum, sua aliqua bona, videlicet hereditatem aut molen- dinum, vel aliquid aliud, pro pecuniis sive aliis rebus cuicumque homini vendiderit, illa venditio infra spatium unius anni et sex septimanarum 9 stare debet: et si per aliquem illius venditoris amicum, in dicto termino, videlicet unius anni et sex septimanarum 10, dicta bona vendita, non fuerint redempta in pecuniis eisdem, extunc dicta venditio in per- petuum stare et permanere debebit, ita, quod nullus de ipsis bonis venditis amovere se debet. V. Statut Xcia Ziemowita IVgo D. 3. Stycznia, 1389 roku w niewiadomiem miejscu uchwalony 11 . Item dominus Dux Semovitus cum suis consiliariis in octava Sti Joannis Evangelistae sub anno Domini Millesimo CCC° LXXXDL statuit talem articulum et conscribere demandavit. Videlicet: 1) in mete (sic).— 2) Słowa w klamrze na domysł przywracana, bo oczewiście czegoś podobnego tu bra­kuje.— 3) triginta marcas(!)— 4) si fueril nobilis,— 5) Statut równie nieogloszony dotąd — 6) Conf. Stat. Zakroczymski z r. 1390. (Jus pol. pag. 423. rub. Acturus pro hereditate )— 7) acquirere(!)— 8) villata!— 9) septimanis (!)- 10) septimanas (!) - 11) Statut również nieogloszony.