Item statutum est a domino Rege et ab antiquis zuppariis, quod Ungari, qui recipiunt sal versus Ungariam super equos, non dcbent sal vendere in graniciis regni; sed debent deducere sal versus Ungariam extra granicies. Et hoc fit, ut salsatores, qui emunt sal in bancis apud zupparium, possint eorum sal melius vendere, ut non habeant damnum. Quia si Ungari non deducerent sal de graniciis, tunc salsatores nunquam possent vendere sal eorum. Causa est, quia Ungari eorum sal habent per quatuor grossos quemlibet centenarium, et ita habent in bono foro. Et propterea debet constitui unus homo in Jablonka, qui illud custodit; qui, quando unum arripiat, qui talia facit, ille debet perdere totum sal cum equis perpetualiter. Et ille, qui custodit ea, debet habere omni septimana unum fertonem. Item statutum est a domino Rege, nec non ab antiquis zuppariis, quod nullus zuppariorum debet recipere sepum in sale centenariato; sed debet sepum recipere a vectoribus, qui recipiunt sal bancatum super dicas, et non alibi. Si autem sepum pro zuppa defecerit, extunc zupparius tenetur recipere sepum a suis salsatoribus, ita, sicut reciperet pro parata pecunia. Et fit hoc propterea, ut fora salsatoribus non destruantur. Item statutum est a domino Rege, nec non ab antiquis zuppariis, quod avena debet duci de terra Czyricensi, super sale centenariato, et de graniciis Lanczkorona. Causam dico, quia ibi non est nocumentum salsatoribus forensibus. Et si illud sal centenariatum alibi duceretur, et maximo, ubi salsatores vendunt eorum sal bancatum, tunc totum sal, et illud centenariatum, debet perdi, cum equis et omnibus bonis. Item statutum est a zuppariis antiquis, quod sal centenariatum non debet ire ad Oswyczym, nec ad Zathor, neque ad civitatem, quae dicitur Canthy, quia forum salsatoribus destrueretur. Et si salsatores emunt sal ad praedicta fora, sive praedictas civitates, tunc eorum famulis, unicuique datur medium centenarium salis, qui dicitur przycladek, ut forum salsatoribus non destrueretur. Item statutum est per dominum Regem et per antiquos zupparios, quod salsatores sal bancatum possint ducere versus Oswyczym, et versus omnes civitates, videlicet Zary, Reczyborz (aic), Oppawiam, Lewszycz, et ad omnes civitates, ubi eis placuerit, sine omni impedimento. Item statutum est per dominum Regem et per antiquos zupparios, quod homines de alienis partibus non debent ire pro sale alibi, nisi ad eorum depositum, videlicet ad Oswanczym et ad alia depositoria, ubi habent de jure, et non ad Cracoviam, neque ad zuppas: quia si aliter fecerint, salsatores salis in eorum venditione impedirentur. Qui si irent cum vacuis curribus, non debent ire pro sale; si autem habuerint frumenta, tunc debent emere apud salsalores, et non alibi. Item statutum est per dominum Regem et per antiquos zupparios, quod sal centenariatum nunquam debet ire ad Cracoviam, ne forum salsatoribus destruatur. Si autem aliquis sal centenariatum venderet in Cracovia, quod sal recepit in comestibilibus, videlicet avena, pullis, ovis, et aliis hujusmodi, [et] non deduxerit, ubi de jure debet deducere, illud sal debet perdere cum equis, et omnibus bonis. 29