Ustawa urządzenia żup Krakowskich soli, wydana przez KAZIMIERZA WIELKIEGO roku 1368. In nomine Domini. Amen. Nuta, quod sub anno incarnationis Domini 1368, istud pruesens registrum est conscriptum, feria sexta post conductum paschae in castro Cracoviensi ad perpetuam rei menwriam, ob reverentiam Dei omnipotentis, nec non beatae virginis Mariae ejus genitricis gloriosae, nec non ob merita omnium sanctorum atque sanctarum. Et ad mandatum illustrissimi principis domini ac domini Casimiri, Dei gratia regis Poloniae, Sandomiriae, Cracoviae, Siradiae, Lanciciae, Cujaviae, Pomeraniaeque heredis, conscriptum per manus notarii domini Dymetrii, protunc Vicethesaurarii. Item ob istam causam istud registrum est compilatum, propter malam consuetudinem perpetuis temporibus evitandam, et ut consuetudo zupparum domini Rcgis Casimiri, ac sui totius cosilii, per suos legitimos successores perpetuis temporibus teneatur. Nam idem dominus rex Casimirus nihil fecit in registro addere, sive minuere, sed fecit registrum conscribere, et omncs consuetudines diligenter antiquas perpetue notare, prout antiqui zupparii, primus Porinus Gallicus, Albertus, qui mensuram minuti salis minoraverunt, Petrus Wynrieus, Gotfridus Gallicus, dominus Adam presbyter, Xicolaus zupparii tenuerunt. Et hoc propterea fuit factum, quia in emptione zupparum Trakla, Hensel Burg, Lefko Judaeus, Bartko monetarius, Amoldus Welker, propter remanentias salis in resignatione zupparum ac aliarum rerum ibidem, scilicet in zuppis existentium, vicissim fortissime litigaverunt, quia nesciverunt in zuppis modum, formam, sive consuetudinem; et ob hanc causam fuerunt vocati protunc antiqui zupparii, videlicet Petrus Wynricus, dominus Adam W Jus polonicum Bandtkiego podaną jest ta ustawa (str. 174 i nast.) wedrug textu u Łaskiego (fol. 76. i nast.) i w Vol. Iegg. I. (fol. 159. nast.), wraz z odmiankami, które się okazują w skróconym texcie po­twierdzenia tejże ustawy, przez Kazimierza Jagielończyka z r. 1451. (Laski, ful. 83. nast.). My poda­jemy nasz text wiernie według starożytnego rękopisma w kodexie Os II. zmieniając tylko pisownię, znaki przestankowe, i wielkie litery, na sposób dzisiejszy. Pisownię rękopisma, tylko w nazwach osób • i miejsc, tudzież w wyrazach technicznych zachowaliśmy. 28