aut percussionibus sententiatis, duas partes laeso, tertiam autem judicio, ubi causa agitatur, assignari demandamus. (Cf. I. 43. II. 19.) (XIV. De homicidio.) 58. § 32. Ut violentokum audacia refrenetur, statuimus: quod dum miles parem sibi mi- litem occiderit, pro capite LX, pro mutilatione cujuslibet membri XXX, et pro simplici vulnere XV marcas solvere teneatur. (Cf. I. 43. II. 19. 28. III. 21.) 88. § 33. Et licet lex, tam novi, quam veteris testamenti, fratricidium et alia saeva crimina graviter puniat, seu damnet, tamen quidam, velut hostes proprii sanguinis et honoris, legis poenam minus formidantes, fratricidium committunt, sororem vel proximum occidunt, ut ex ejus morto bona hereditaria lucrentur. Volumus itaque: ut unde lucra habere cupierunt, inde damnis affligantur, et puniantur, in quo pecaverunt, omnes regnicolae et nobiles regni nostri, fratres, sorores, aut proprios consauguineos interimentes, non habentes prolcs, vel habentes, in hereditaria successione nullum accessum obtinebunt. Quin imo sententiamus ipsos, et ipsorum filios privamus omni legitima talium hereditatum portione, in quibus bonis sive hereditatibus, alii consanguinei, licet remotiores in linea, obtinent successionem. Quos in aggravationem culpae ipsorum, propter inhumanitatem criminis, omnes fratricidas et patricidas infames pronuntiamus, et inhabiles ad aliquos honores promovendos. (XV. De profugis.) 80. § 34. Saepius CONTINGIT, ut quidam de militali prosapia proccdentes, veluti prodigi honoris et famae ipsoram, furta seu latrocinia committentes, sint profugi nostri regni spontanca voluntate ipsorum, et sic occasionem habentes, plura mala committere non fonnidant, pro quibus incidunt in iram nostrae indignationis. Tandem de commissis furtis et ceteris actibus malis poenitentia ducti, amicorum suorum intercessiono mediante, nostram clementiam implorare consueverunt, et sic nostrae gratiao de novo rcstaurantur. Volumus, quod licet nostra ira sit dimissa eis et poena, nihilominus pro furtis et damnis viris jubtis illatis, tenebuntur judicialitor respondere et satisfacere, juxta sententiae diffinitionem per judicem deputatum, non obstante qualibet diuturnitate. Et infamem talem reputamus, neque aliis nobilibus, qui nunquam profugi exstiterunt, in fama et sublimitate honoris poterit adaequari. Similiter illum dicimus infamem, qui occulto insidiando habitatoribns nostri regni, fures et profugos servat, et partitur cum eis rapta et male conquisita. Tales non possunt dicere se probos, cum impares probis viris reputentur. (Cf. II. 29. III. 24.) 69. § 35. Quum ex sepauatione subditorum bona dominorum saepius desertantur, nulla causa legitima ad hoc persuadente, visum fuit nostris Baronibus, huic periculo non segniter obviare. Propter quod nostra voluntate est institutum: ut non plures cmetones aut incolae de una villa insimul possint ad aliam villam recedere, nisi unus vel duo, praeter domini illius villae, in qua degunt, voluntatem, nisi in casibus his exceptis, ut: si dominus villae opprimat filiam aut uxorem sui cmetonis; aut pro excessu sive culpa heredis ibidem, villani bonis ipsorum depraedentur; vel in sententia excommunicationis per annum durent, sui domini ex delicto. In talibus casibus, non tantum tres vel quatuor ejusdem villae incolae abire possunt, sed omnes inhabitantes ibidem recedant, quo placebit. (Cf. II. 30.) KONIEC STATUTOW KAZIJIIERZA WIELKIEGO.