Rozkład POPRZEDZAJĄCEGO ZWODU ZUPEŁNEGO na zmięszane w nim cztery pierwotne Statuta, STATUT PIERWSZY WIŚLICKI MAŁOPOLSKI Z ROKU 1347. (I. De judiciis.) § 1. QUIA PLERUMQUE habentes jurisdictionem, vel a casu, vel pro libito suae vo- 14. luntatis consueverunt ad judicandum acceptare vel eligere sibi loca quaelibet indeterminata; et ideo, ut quisque suis terminis sit contentus, statuimus: quod Cracoviensis Castcllanus, in tribus dumtaxat locis, videlicet in Cracovia, in Andrzejow, et in Wieliczka debet et tenetur sua judicia pertractare; alias tamquam a non suo judice, quidquid factum fuerit vel judicatum, nullam habeat firmitatem. Limitetur idem de Castellano Sandomiriensi. (Conf. III. 2.) § 2. Item, ubi curiae nostrae sunt remotae, terrigenae nostri possunt recepta pignora 118. ad curiam Castellani aut Palatini Cracoviensis, vulgariter dictam Obora, in terra Cracoviensi praenotata commorantis, depellere. Et idem de Palatino Sandomiriensi volumus intelligi. Hoc specialiter declarantes, quod officiales, alias Służebniki, non nisi Palatini instituere habeant facultatem, et eosdem judicare; et pro afflictione aut vulneribus, vel pro capite eorundem poenas exigere et levare omnimodam habeant facultatem. (Conf. IV. 26.) § 3. Cum EX calumniis malignantium, hominum destructio sit plurimorum, convenit 157. statuere, ut judicia Castellanorum aliquorum, quorum solutio tantummodo ex calumniis dependet, omnino amputentur. (II. De procuratoribus.) 4. QUIA CUILIBET summa defensio non est deneganda, ideoque statuimus: quod in 10. judiciis nostri regni, quilibet homo, cujuscumque sit status et conditionis, potest et debet habere suum advocatum, procuratorem, seu prolocutorem. (Conf. II. 22. IV. 3.) (III. De citationibus.) 5. POSSIBILITAS KATIONIS hoc dictat, quodjudices pro exercendis suis judiciis habeant 20. certos suos ministeriales seu officiales; quapropter statuimus: quod penitus nullus iudex per W niniejszym Rozkładzie przy porównywaniu artykułów tych czterech Statutów, oznaczać będę Sta­tuta, według porządku w jakim tu są położone, liczbami rzymskiemi; ich zaś artykuły, liczbami arabskiemi. Liczby z boku artykułów podane, wskazują ich położenie we Zwodzie.