ibidem, qui deferunt in clipeo caput bavolum cum uno rothulo et procla-macionis Wyenawa; Abracham de Kochanow, Mathias de ibidem procla-macionis Bqyno et in clipeo babatum, super babatho crucem et super crucem Domini slepy gawron; Gregorius de Keszkow, Petrus de Keszkow proclamacionis Rogala, qui in clipeo defferunt cornu wlgariter thurzen et duo cornua poyecznikem gelenaya. 1419 (?). Termini in Radom feria tercia post festum sancte Scholastice (die 14. Februarii). 48. [Radom. II. p. 178]. Pro parte Stephani de Zaborowye, quia probauit miliciam suam contra Sobeslaum de Mathczyno, videlicet per Petrum de Damba et Iohannem de Ossow, fratres suos sui clenodij, qui pro signo eorum in rota crucem in clipeo [deferunt] et proclamacio Cho~ rambala, et per Grothonem de Kozicze et Iacobum de Swinow, qui pro signo ursum cum virgine coronata deferunt in clippeo et de proclamacione Rawa, awnculos suos dilectos, tercios quoque duos Mathiam de Radostow et Stanislaum de ibidem eciam post auam awnculos suos dilectos, qui caput bauolinum et rota in naribus in clippeo defferunt et proclamacio Wyenawa. Qui iurauerunt, quod ipse est frater eorum et de proclamacione ipsorum ut supra. Cui ius militale est adiudicatum. 49. Pro parte Petri dicti Keltita de Pilchowicze, quia probauit mili-ciam suam contra Iohannem de Crossyowyecz, videlicet per Stanislaum de Dambrowka et Petrum de Chomanthow, fratres suos clenodiales, qui pro signo eorum ostrvam cum cruce in clipeo deferunt, et proclamacio Ne-czuya; per Dobrzeij de Ianicowicze et Przibconem de ibidem awnculos suos post matrem dilectos, qui pro signo eorum crucem in babato in cli-peo defenant et proclamacio Nagoro; per alios duos: Dominicus de Micu-lowicze et Stanislaum de ibidem awnculos suos post auam dilectos, qui duas lunas cruce mediante deferunt in clipeo et proclamacio Ostoya. Qui iurauerunt, quod ipse est frater eorum de genere et proclamacione ipso-rum, ut supra. Cui ius militale est adiudicatum. 1419. Termini, qui fuerunt in Iedlna feria quarta in dle Cinerum (die 1. Martii). 50. [Radom. II. p. 184]. Pro parte Paschonis Sinowecz de Croczow, quia probauit miliciam suam contra Warsium de Ostrow, filium domini Cracouiensis, qui dixit sibi, quod esset rusticus, per Lassotham de Wlo- chy, Grothonem de Glusszecz, patruos suos dilectos, qui deferunt in clipeo babatum et crucem in babato, et proclamacio ipsorum Nagoro; et per Andream de Nyezabithow et Marcusszonem de Szczuczky, awnculos suos dilectos, qui in clipeo deferunt babatum et in medio crucem et aliam cru- cem super babato et proclamacio ipsorum Luba; et de tercio clenodio per Stasszconem de Dambrowka et Petrassium de Nagorzicze, qui in clipeo defferunt ostrwam et crucem superius, et proclamacio ipsorum Nyeczuya. Qui iurauerunt in hunc modum, quod Paszek est nobilis et filiaster noster et de sanguine nostra et de clipeo nostro et proclamacione Nagoro.