per Thomam dictum Boczijan de Szangrodz, Wlostonem de Iankow de cleynodio Belin, Marcussium de Camocin et Stanislaum de Ostrow de cleynodio Wilcza kossa. 1413. Colloquium in Radom feria secunda et tercia infra octauas Corporis Christi (die 26. et 27. Iunii). 33. [Radom. II. p. 59]. Pro parte Clementis de Schydlow, quia cum milicia ipsius per Lassotham de Russecz fuit accusata et vituperata, tandem ipse docuit et approbauit et testes produxit sue consanguineitatis, videlicet duos de cleijnodio Rawa, quomodo se aprobauit, quod cleynodium ursum cum domicella defert: dominum Iohannem de Conyn plebanum de Magno Skrzyn et Goworkonem de Blesno; et alios duos Czolcow, vitulum in cli- peo deferentes, videlicet Petrassiumde Wenawa et Bogussium de Zelanka; et tercios duos de Boncza: Andream de Sdzesszpar et Michaelem Socham de Gaczcowicze deferentes in clipeo unicornum. Predicti per sacramentum iuramenti docuerunt eum eis consanguineum et cleynodio eorum partici- pantem et fratrem, et alij plures in testimonium, qui presentes fuerunt. 1414. Termini Piotrkouienses feria secunda in festo sancti Vincencij (die 22. Ianuarii). 34. [Piotrc. II. p. 90]. Testes Clementis de Bartkowice pro declara-cione nobilitatis contra Iohannem de Czeszcowice: Nicolaus de Bloczischow castellanus Santhocensis, Petrus de Chelm, de clenodio Ostoya, Iohannes de Pnow, Peregrinus de Schoraw de clenodio Buyny; Iohannes de Sdana. 35. Testes Nicolai de Czeschanczice pro declaracione nobilitatis contra Iohannem procuratorem de Bradzicze: strenuus Petrus de Chelm, Byel subcamerarius Welunensis de clonodio Ostoya, Szeviga de Dambrowa, Philippus de Mislowice de clenodio Pylawi, Hyncza de Szelislawice et Thomas de ibidem de clenodio Szoraw. 1415. Colloquium generale in Radom feria secunda proxima post octauam sancte et indiuidue Trinitatis (die 3. Iunii). 36. [Radom. II. p. 83]. Dobco de Godow probauit miliciam suam contra Ludconem de Barzicze per dominos, videlicet per Nicolaum de Zapnow, Stanislaum de Malczow, patruos suos de clenodio suo videlicet de Tharnawa, qui duas cruces defferunt in clippeo, necnon Nicolaum de Yassewicze et Petrum de ibidem awnculos suos, qui defferunt M sub co-rona in clippeo et proclamacio (ipsorum) Owad, tercios autem duos post auam suam de tercio clenodio: Henricum de Gadzcouicze et Mathiam de Crzijskowicze, qui in clippeo unicornum deferunt et proclamacio Boncza, Qui iurauerunt: Ita ipsos Deus adiuuat et sancta Crux, quod idem Dobco ab awo, a patre et a suis progenitoribus est nobilis et frater noster, vide-licet de genere nobilium, qui duas cruces defferunt in clippeo et procla-macio ipsorum Tharnawa, cui ius militale adiudicauerunt domini supra-scripti. 37. [Ibidem p. 85]. Marcissius de Bankow probauit miliciam suam contra Kelcium de Chrwathi per dominos, videlicet Swanthoslaum de Byela- Archiw. kom. hist. t. IV. 17