1576 FEBR. 24 LIBER OCTAVUS 573 ruit, qua re si quidpiam deliquisset, cuiusvis se iudicio id commissurum, etiam ipsi Ioanni Zborovio avunculo eius ad decidendum permissurum; quocirca armis abstineret, cognationis secum contractae 1, pacis publicae, foederum Regni meminisset, nec violenter secum ageret, qui odium illud militari modo sibi praenuntiare debuisset, priusquam in se innoxium atque inopinatum irruisset: se itaque vel ipsius Corsbachi familiaribus rem diiudicandam concessurum, vel, si malit, coram venturo Rege suo, vel etiam coram Caesare, ubi assignarit ipse, causam dicturum et luculenter satisfacturum. Corsbachus vero maiore multo mox agmine confirmatus, neque monita Castellani, neque persuasiones precesque curans, eundem aut suae se permittere potestati iubet, aut mortem illico subeundam denuntiat, nec Castellanum prius cunctatum, deinde colloquium cum familiaribus tum adstantibus petentem, verbum unum loqui permittit. Necessarii porro Gorcani indignitate rei animadversa dedecorisque memores, mortem potius oppetere egregiam, nec inultam a, quam turpi captivitati perfidi et scelerati hostis permitti se maluerunt et caput unius Corsbachi petentes Castellanus ipse inhibuit: non suammet vitam tantae sibi curae, quantae tot fortium et amicissimorum virorum esse asserens imparque certamen summoque nec non certo fore sibi exitio commemorans, et se iam ea, quae Dii permisissent, fata perlaturum offerens. Quaesiit demum Gorcanus, quo locorum sese vehere, quave ratione tractare vellet; Corsbachus respondit se Sicevum 2 dumtaxat quinque milliaribus distantem arcem hunc adducturum, adductum repente dimissurum incolumem, nihil se magis curantem, quam ut ignominiam dudum illatam illo detentionis dedecore detergeret. Tandem Castellano hostis se potestati dedente familiaribusque consequi volentibus Corsbachus cunctos reverti mandat, solo Stanislao Lipscio Subdapifero Calissiensi et Andreae Zdrovio 3 sequi permissis. Tum opima praeda potitus hostis currus Comitis invadit, equos insignes Turcicamque b equam mirae pulchritudinis virtutisque diripit, auri argenti vim omnem praedonis more aufert; ipsum Gorcanum eiusmet rhedae, cui ante insidebat, tum insidere velocissimeque, deiecto auriga, suo vero imposito, quadrigis Sicevum vehi iubet. Arcem eam Brano c Silesius pignoris nomine te- a P: multam. b P: Threiciamque. c O: Braam. 1 Kurzbach był wnukiem Marcina Zborowskiego, kasztelana krakowskiego przez matkę Annę, córkę tegoż Marcina, Górka zaś wnukiem siostry Marcina Zborowskiego przez matkę Barbarę z Kuro- zwęckich, która była córką Stanisława Kurozwęckiego, starosty wieluńskiego i krzepickiego (stąd Papr. 144. nazywa go Róźycem Krzepickim, a Nies. V. 412. s. v. Krzepicki sądzi, źe Andrzej Górka (ojciec Andrzeja, kasztelana międzyrzeckiego) miał dwie żony: Barbarę Kurozwęcką i Krzepicką, gdy tymczasem jestto jedna i ta sama osoba). Por. Boniecki VI. 253. 2 Syców, dzisiaj po niem. Polnisch Wartenberg, miasto pow. w regencyi wrocławskiej, na płn.-wsch. od Wrocławia, niedaleko granicy dzisiejszego W. Ks. Poznańskiego. Właścicielem Sycowa był podówczas baron Jerzy Braun. 3 Nie wiadomo, czy nie zachodzi tu pomyłka kopisty i czy nie ma być Zborovio. Nies. X. 130 wymienia Andrzeja Zborowskiego (Papr. 167. nazywa go Piotrem), syna Marcina, kasztelana krzywieńskiego. Być może jednak, ie był to jakiś Andrzej Zdrowski, gdyż była rodzina tego nazwiska w Wielkopolsce.