1576 M. FEBR. LIBER SEPTIMUS 571 declarans, quam regna quaevis celeriter in perniciem praecipitentur, quae isthac destituantur, qui si eandem cerneret, solidam sine dubio nos missos faceret; ille quoque servitutis auctor perhibetur, qui solus omnibus eum regem imponere nititur, qui molem omnem belli Turcici secum trahit, a quo salva fide iurisiurandi nos tueri nequeat, quandoquidem in octennium (ut ille scribit) induciae eius sint prorogatae, a Turca nobis vero, si hunc sumeremus regem, bellum indictum; ille denique servitutem conciliat, qui Christianorum principum copulandi foederis spe ceteros alit, cum constet evidentissime multa iam regna eiusdem foederis spe illecta tyrannidi Turcicae iam subiacere: deceptus illa spe Vladislaus Iagellonides Rex apud Varnam caesus, decepta Cyprus multique alii. Reperimus in archivo regio pleraque exempla, quibus ab imperatoribus Romanis regibusque Christianis Poloni reges ad suscipiendum cum Turcis bellum invicem sollicitabantur, isti vero ita hos absolverant, ut ipsimet concordes primum forent, qua concordia animadversa hi quoque opem ferre sponderent, nos quoque, si foedere Turcico indigeamus, facile per regem libere electum impetraremus. Quod superest petimus atque obsecramus, ne conventus seorsivos a celebretis et ad mutuam concordiam redeatis; electus certe a nobis Rex Christianae religionis, pietate, prudentia iustitiaque praestans et qui pacem Turcicam secum trahat, Annaque itidem Infans vetustissimo regum Poloniae sanguine progenita in societatem connubii assumpta. Deponite iam affectuum vim, cuncta industrii circumspicite, idque imprimis, qualis fructus exspectandus sit eius regis, a quo cuncti hominum nostrorum animi abhorrent, cum non mortalis rex, sed angelus etiam, invitis nobis datus, speciem tyranni prae se sit laturus; perpendite concordiae emolumenta, quae sunt infinita. Rex noster, cuius adventum propediem speramus, offensis nobis concordibus intelliget, quam sit gens Polonica tractabilis, nec affectibus suis indulgeat, cum non is constans censendus sit, qui obstinatae temeritati insistit, sed is plane, qui sententiam in bonum mutat statum, hacque demum ratione regium in nos affectum impensius conciliabimus et nosmet periculis instantibus liberabimus, a peregrinis vero gentibus eorumque conatibus immunes erimus; quapropter admonemus fraterne, ut aequis rationibus ad unionem capessendam perduci vos patiamini publicarum libertatum tuendarum gratia; quae monita atque persuasiones si repudiaveritis, severiora sane inibimus consilia non sponte quidem, sed vobismet auctoribus, quod ne facere cogamur, etiam atque etiam rogamus ac obtestamur«. In hunc modum legatis instructio data Loviciae postea recitata est, a sed quod eius conventus ratio suo loco commemoranda sit a, eodem responsum datum aliaque secuta reiicimus. a O: peculiares. b—b W P opuszczono od sed do sit.