INTERREGNI POLONIAE M. DEC. 1575 Ungariam pervenire iussi sunt, ne a scilicet domesticis negotiis occupati mora aliqua RempubHcam affligerent plurisque patriae salutem expeditionis splendore ducerent. Sed ii, etsi iter citissima expeditione perurgerent, puncto tamen temporis percurrere neque suae, neque regiae dignitatis fore rebantur, itaque aliquantum temporis expediendae legationi insumere coacti sunt, dum cuncta ad tantum munus pro dignitate obeundum opportuna praepararent. His imprimis decretum electionis 1 commissum est, nomine consiliariorum, dignitariorum, officialium, nobilium, statuum, ordinum, civitatum et totius communitatis Regni atque provinciarum editum. Hoc interregni ratio imprimis, Henrici Regis electio, Caroli Galli mors, Henrici discessus, Stęzyciensis conventus dissolutio, Varsaviensium tandem comitiorum congregatio amplissima commemorata, eiusdem successus a legationibus externis auspicatus, ferendis suffragiis continuatus, tandemque secundum legum praescriptum atque longaevum usum non in aliquorum hominum praeiudicium, neve in abusum libertatum affectumque, sed in summum ex matura deliberatione Reipublicae commodum, discrepante nemine, Annae Infantis clarissimae in reginam electione eique in societatem matrimonii Stephani Bathorei Transylvani Principis adiunctione continuatus. Cuius herois conditiones Regno oblatae atque et eidem vicissim propositae Ungaraeque gentis antiquissima cum Polona coniunctio et Principis ipsius perillustris familiae splendor, conditiones ad haec Henrico dudum Regi propositae, per eundem iureiurando obfirmandae, aliaeque circa futuram coronationem eidem offerendae recensitae. Adiunctum foedus mutuum, quo quivis incola electo Rege, cum debita munia sit perfecturus, fide, reverenlia atque obsequiis astringeretur et si quis forte ei electioni adversaretur, idem vita et honore per omnium opem mulctaretur. Nominati ad haec oratores in Transylvaniam designati eisque perorandi ac transingendi facultas data. Annae vero Infanti per alios oratores, videlicet Ioannem Kostkam Sandomiriensem, Andream Comitem Tęczynium Betzensem Palatinos, Stanislaum Comitem Gorcanum Praefectum Buscensem et Colensem, Andream Firleum Sandomiriensem Praefectum ac Stanislaum Cicovium Cracoviensem Succamerarium, eiusdem electionis in instanti facta renunciatio. Demum conditiones per oratores Transylvanos in peroratione recensitae2, quae repetitione non egent, oratoribus Polonis iniunctae, aliae vero Regni nominae oblatae adiectae: nempe coniuncta Annae cum Stephano electio, quae non aliter quam invicem celebrata neque aliter exequenda esset, mortua tamen forte fortuna Regina nihilominus dignitas regia Stephano salva relicta. Deinde omnium legum patriarum in universum ordo atque ratio, nec non praedictae conditiones atque ab Henrico dudum acceptae aliae per Stephanum Principem iuramento comprobandae. Ad repentina Regni praesidia per oratores regios mille equites et quingenti pedites quamprimum expe- a P: non. 1 Zob. powyzej str. 478. 2 Zob. powyżej str. 389.