INTERREGNI POLONIAE LIBER SEPTIMUS. Nulla vel hominum memoria vel librorum ab initio usque orbis terrarum scripta historia regni cuiuspiam statum insimul et calamitatum adversitate a ac magnitudine et tranquillitatis pacisque temperamento insigniorem vel meminit vel praescripsit, atque nostra tempestate Polonia aspexit. Haud facile coniecerit quispiam, bellone an pace felicior et an pace turbulentior turbisne quietior censenda putetur. Iam vero non externis b modo iisque immanibus et saevissimis obiecta gentibus, uti Turcis, Tartaris, Moscis, Theutonibus, Danis Getisque, perpetuis et naturalibus nominis Poloni hostibus, ipso interregni perlongi tempore, quo rege atque moderatore caruisset, verum ad intestinum etiam dissidium devenerat, quod nonnisi extremo fatalique exitu terminandum crederetur. Iam non solum religio, pietas, fides, politia c de medio delenda sperabatur, sed et de vita ipsa atque corporum immunitate periclitabatur. Quid namque miserabilius aestimandum duobus potentibus unis comitiis ab uno populo electis regibus? qui haud minus odiis decertassent, quam infestos inter se utrinque cives nostros habuissent, qui vicinia undequaque ab armatis exercitibus cincti ipsimet intra patrios limites atque parietes vehementissimo deflagrassent incendio, adversum se confoederarentur, copias pararent, arma caperent, caedes rapinasque perpetrarent, arces permunirent. Quae per se quidem miserrima, multo etiam detestabiliora videbantur, quod in deserta paene munitionibus Polonia fierent, unde neque coniugibus, pueris ceteraeque imbelli et innoxiae turbae nullibi d receptaculum pateret, si toto Regno horrida e Martis alea, ut occeperat, desaevisset. Rumoribus undequaque vanis verisque plena erant omnia, nihil non suspicionibus subiectum, comitia undique serebantur. Haec nisi auctor et calamitatum et salutis cuiusvis regni Deus Optimus moderatus fuisset, nemo quidem mortalium ita sopiisset, uti et procellarum modus et Reipublicae ratio postulaverat. Sed iam ad nostra pergamus. Oratores a Bathorianis (sic hos ad differentiam adversae partis appellare libet) ad Principem Transylvanum missi quam celerrimo itinere in a O: diversitate. b P: extremis. c P: politica. d O: ullibi. e 0: horrenda. Orzelski. 61