INTERREGNl POLONlAE 15 DEC 1575 quippe procrebuit multum pecuniae Transylvanos oratores attulisse, quae esset pro firmissimo belli nervo censenda. Conditiones porro oblatas oratores Varsaviae susceperant quidem, sed iureiurando omisso, quod faciebant veriti, ne Princeps suus, distracti Regni sibi oblati certior factus, propositum immutaret. Quod etiam adeo silenter tenebatur, ut utramque partem paucissimis Gonsciis lateret, credentibus cunctis conditiones iuramento firmatas fuisse. At Caesariani dilapsis Varsavia equitibus, quos Bathorianos vocare libuit, rerum suarum anxii, oratores Caesaris adducere non potuerunt, ut iuramentum in instanti praestarent. Verebantur quippe etiam, ne Caesar oblatum divisum Regnum, dato iam scilicet acri aemulo, fastidiret. Ideo ad Caesarem ea curriculo perferri placuit, ipsis interim omnibus Varsaviae morantibus responsumque praestolantibus. Caesar aegerrime nuntiata pertulit multumque secum luctatus, tandem conditiones suscipere et oratores ad se cum iisdem conditionibus mitti iussit. Missi igitur: Albertus Lascus Siradiae Palatinus, a Iacobus Rocossovius Castellanus Sremensis a, Stanislaus Gostomius Sochacoviensis, Nicolaus Talvosius Samogitiae, loannes Dulscius Culmensis Castellani, Stanislaus Sandivogius Czarnkovius Referendarius, Paulus Uchanius nominatus Befzensis Castellanus, Nicolaus Wolscius Gladifer Crepicensisque Praefectus, Nicolaus Firleius Casimiriensis Praefectus, Venceslaus Agrippa Lithuaniae Notarius, Hieronymus Melecius Brestensis Praefectus, Iacobus Ponentovius Pincerna Lenciciensis, Ioannes Bogussius Lublinensis Succamerarius. Priusquam vero discessissent, Summus Regni Marschalcus 1 Caesarem Maximilianum II Regem Poloniae in arce promulgaverat Aulae vero Poloniae Marschalcus Andreas Zborovius in foro civitatis Stephanum Bathoreum Transylvaniae Principem Regem Poloniae electum itidem publicaverat. Ne vero aliqua omittamus, Ciausius a Bathorianis ita absolutus est, quia b connivendo amicitiae Turcarum a multis annis initae cultaeque, maxime vero tuendarum libertatum suarum causa, Bathoreum Transylvaniae Ducem Poloni in regem suum creassent, petitum quoque, ut Imperator memor foederum atque amicitiae sanctissimae (!) eandem hoc tempore praestet, cum Poloni eandem colere sint paratissimi. Id hoc loco addere libuit Caesarianis magnum Andreoviensi conventu iniectum fuisse metum, quod male sibi conscii generalem nobilitatis congregationem pertimuissent. Ideo nec particularibus conciliis interesse audebant, personas tamen nonnullas subordinabant, quae variis modis ea tentarent media ac rationes, uti conventus ille universalis dissiparetur, quemadmodum suo dicetur loco. Iam finitis Varsaviensibus comitiis librum hunc claudemus. aa O niema Iacobus Rocossovius Castellanus Sremensis. b O: quod. 1 Andrzej OpaliƄski.