1575 nov. 9 LIBER SEXTUS 367 stupratas, quot praedia igni absumpta, quem inde captivorum hominum pecudumque eiulatum, qualem mancipiorum statum, quantam relictorum hominum inopiam atque desiderium! Equidem humana memoria nequaquam in toto terrarum orbe tantam cladem tam impune illatam nostro aevo attigit, cuius quidem quod superiori libro meminerimus1 successum repetere opere pretium non duximus. Legati porro numero fere viginti 2, viri non magis militares, quam diserti rerum suarum iacturam statuque funesto pluribus verbis exaggerato: »Quid iam vobis« inquiunt »viri Poloni futurae pacis, qua optima quidem hactenus utebamini, spei reliquum est, postquam terras nostras, hucusque fortissimum ab immanissimis hostibus obiectum propugnaculum, desolatas, familiares concivesque vestros foedae addictos servituti, agros fertilissimos vastatos, pagos copiosissimos exustos cernitis? Num veternus ille somnus oculos vestros opprimet, quo tot nos iactatos procellis dumtaxat fluctuari imaginati estis? Nec vero debita ope sanguine vestro procreatos fratres iuvabitis? Dira certe vobis imprecari necesse erit, si provincias vobis coniunctas deque vobis optime meritas, immo vosmet ipsos turpissimo exitio coniicietis! Sed de pietate quidem vestra ambigere nondum animo est. Per Deum immortalem obtestamur, ne afflictis nobis auxilio desitis, nec enim deest nobis in profligatissimis rebus consilium, non animus, non innata virtus. Cetera Russica a Podolicaque nobilitas foris excubat armata infestissimo hosti arcendo obiecta est, nos huc legatos esse voluit, qui faustae regis novi electioni suo nomine adessemus, primum vero omnium opem debitam a vobis impetraremus, quam si vel maligna fata, vel vecordia vestra denegaverit, nos cunctis vestris consiliis atque deliberationibus maximo sumus impedimento, sic ut irritis auxiliis vestris regis quoque electio nulla sit futura«. Bono eos animo cuncti adesse iusserunt, studia humanitatis plenissima commendarunt et ad b opem ferendam consilium se expedituros promiserunt, petierunt, aequissime ceterorum absentiam ferrent. Quibuscum de rebus eorum providendis consultandum esset, per hos dies de Radivilo 3 Lithuaniae Aulae Marschalco nuntius allatus est, quod gravissimo affectus morbo, auditum omnino amisisset. Vir quidem aetate, genere, forma, opibus, ingenio, gravitate ac eloquentia praestantissimus. V. Id. die [9. XI] Lithuanorum multorumque Polonorum causa, qui in itinere esse dicebantur, eligendi regis consultatio ad sextum alterum, scilicet post ipsum Iduum diem, reiecta est et ei auspicandae rei XVIII.c Kal. Dec. dies [14. XI] publica praeconis voce declarata. Interim tamen ordo comitiorum tempore servandus Russicaque defensio concludenda ac peregrinarum gentium oratores audiendi, ne horum quidpiam diei renuntiatae impedimento foret. a O: Russa. b P ma itemque mtn et ad. c P: XVI. 1 Zob. powyżej str. 361. 2 Posłów było 16, zob. Akta grodzkie. Ibidem. 3 Mikołaj Krzysztof.