1575 OCT. M. LIBER QUINTUS 365 taros populabundos et cuncta proxima Cracoviae loca vastantes urbique illico affuturos et a se quidem apprime conspectos peierans. Cuius obtestationi data fides miserrimam tum faciem rerum Cracoviae reddidit, cum in illa frequentia cuncti velut dementes cursitantes magnam mercium, curruum, equorum hominumque iacturam fecissent, alii negotiationes domibus inchldentes, alii easdem efferentes, alii eiulantes et praesens exitium detestati. Unde in tanto tumultu plerique oppressi, urbs clausa aliquot dies et praesidiis turres moeniaque munita maeroris quam animi plenior fuit. Quapropter Palatinus 1 missis, qui hostium adventum diligenter explorarent, iisque vanissimum terrorem illum indicantibus urbem metu liberavit. Nec minor Maiorem Poloniam formido affecerat, plerisque praesente et confestim affuturo hoste territis et ad arma concurrentibus. Silesii quoque et Vratislavienses eodem fere pavore affecti, totas Caesaris regiones ad Viennam usque, rumore eo a mercatoribus prolato, repleverant atque de provinciarum securitate periclitaturi videbantur, cum relata iterum famae vanitas, dolorem quidem pervastatae Russiae, verum tanti metus contemptum risumque commovisset. Mirabantur plerique tot Christianos populos tanta vanitate deceptos et non sine divina mulcta tanto pavore perculsos credebant. Nec mirandus fuit in tanta cunctorum desidia, qua plane iam Christiani diuturna et continua pace elanguissent, metus. Ulud maxime admirationis ducebatur barbarorum tantum exercitum nullas infestas sibi obvias habentem copias, ultro caedium atque rapinarum finem fatigatos fecisse gentemque efferatam et Christiano sanguine insatiabilem sponte a damnis inferendis et saevitia discedisse. Non deerat quidem nostratibus ulciscendae cladis animus curriculoque Belzensis 2 et Sandomiriensis 3 Palatini necnon Siradiae Palatinus4 vindicare afflictos satagebant, quibus Praefectus Sandomiriensis 5 Biecensisque Castellanus6 aderant, Episcopus quoque Cracoviensis7 subsidium, pro temporis angustia nequaquam mediocre, obviam hosti miserat; verum priusquam isti expedirentur, qui ob longinquitatem viarum advolare nequiissent, hostis praeda opima exuviisque potitus securusque iam eandem partitus post labores Martis quieti sese dederat. 1 Piotr Zborowski. 2 Andrzej Tęczyński. 3 Jan Kostka. 4 Olbracht Łaski. 5 Andrzej Firlej. 6 Stanisław Szafraniec. 7 Franciszek Krasiński.