INTBRREGNI POLONIAE M. OCT. 1575 Buscum 1 et Złocievum a 2 (quod pignoris loco Samuel Zborovius, tum absens et in Ungariam cum flore Russicae gentis ad Transsylvanum Principem paulo ante profectus ibidemque moratus, tenuerat), agrestibus captis, exusserant. Secundum hunc Volscium 3 Gladiferum, cui Podhaicensem 4 ditionem omnem solo plane aequaverant; itemque Senenios 5; ceteros memorare nolumus, quod magni laboris id munus esset. Nobilium permulti capti, ex insignibus Ducis Rosinensis 6 uxor etc. (s) Smelovi (s)b Buscensis Iudicis coniunx atque filia elegantis formae virgo, ab uno ex ducibus praehensa, sed haec postea redempta est. Ceterorum quorum pauci reversi c plerique pretio liberabantur, plurimi vero ad ciendam pugnam capessendumque cursum inepti immaniter trucidabantur. LV milium CCC et XL capitum numerus censebatur, quorum decima pars horumque praecipue infantes Turcarum Imperatori venibant. Equorum atque equarum CL, pecorum D, ovium CC milia aestimabantur. Tanta praedae multitudo fuit, ut ea abigi a barbaris nequiret multaque pecorum milia ab his relinquerentur. Ea vero maxime insignis clades ducebatur, quod nobilium iuxta atque agrestium domicilia ob penuriam arborum, quae ante aedificiorum exstruendorum gratia plane excisa erant, restaurari posse ullo unquam tempore crederentur. Dum haec in Russia aguntur per Poloniae provincias ex Varsaviensi praescripto conventus celebrabantur; atque apud Maiores Polonos Srodae quoque habitus est, quo paucissimi equitum convenerant. Ex senatu solus Premetensis Castellanus 7 affuit. In tanta igitur paucitate quidquam praeter iurgia inter Praefectum Maioris Poloniae8 et Hieronymum Gostomium 9 accidit. Ceterum de expeditione variabant sententiae, nam alii per nuntios, alii generali omnium expeditione absolvendam electionem censebant. Referendarius10 potissimus auctor exstitit, quominus cuncti certa mulcta, si adesse Varsaviae negligerent, astringerentur, verum enimvero in tanta desidia privataeque rei cura, quae homines nostros occuparat, plus formido poenae d quam naturalis patriae amor ad succurrendum Reipublicae valiturus d videbatur. Ceterum ad Russiae stragis nuntium ingens omniumque primus terror Minoris Poloniae populos invasit,. cum ii eodem tempore nundinas sollemnes celebrantes Cracoviam frequentissime confluxissent. Accurrit omnium velocissimus Branscius (s) e Nepolomiciae Praefectus n, arce vacua relicta, Tar- a O: Slocienum. b O ma przed Smelovi et i puste miejsce na imię; w P jest talkiem niezrozumiały wyraz Senelonum. c O: pauci post liminio reversi. d—d O niema od quam naturalis do valiturus, tylko: poenae valitura. e O ma przed Branscius puste miejsce na imię. 1 Busk przy ujściu Pełtwi do Bugu, w woj. ruskiem, dziś w Galicyi, pow. Kamionka Strumiłowa 2 Złoczów w woj. ruskiem, dziś miasto powiatowe w Galicyi wschodniej. 3 Mikołaj, starosta krze- picki. 4 Podhajce w woj. ruskiem, dziś miasto pow. w Galicyi wschodniej. 5 Sienieńscy. 6 Ks. Rożyński. 7 Piotr Potulicki. 8 Wojciech Sędziwoj Czarnkowski. 9 Podkomorzy rawski. 10 Stanisław Sędziwoj Czarnkowski. 11 Starostą niepołomickim był podówczas łowczy krakowski Grzegorz Branicki, zob. Paprocki 131. Niesiecki II. 278.