INTERREGNI P0L0NIAE 12 MAII 1575 fluentem Vepri 1 amnis, ante aliquot annos ab Lublinensibus et BeJzensibus collatu et opere, publico sumptu a multiplicibus cautibus et impedimentis purgati ac ob id navigabilis redditi, Vistulae iuncti consistens. Praeerat tum ei Bartholomaeus Zelenius Praefectus, qui posteaquam comitia centuriata ibidem indicta didicisset, orientem fere versus tabernaculum, magnae hominum multitudinis capacissimum, trinis tectis ex asseribus compositis opertum, duobus stadiis ab oppido distans, exstrui curavit, quo senatus equitesque a sole et imbribus, qui tum largiter admodum fundebantur, tuti commodissime convenire conferreque consilia possent, Locus iste profunda cinctus fossa et quatuor dumtaxat locis per cancellos pediti pervius insultus equorum opportune arcebat. Adventabat igitur ingens mortalium numerus non procerum equitumque tantus (ut qui vix decimam partem Varsaviensis ante biennium celebrati conventus explessent), quantus ex peregrinis multarum gentium aciebus cumulatus esset. Plurimi siquidem factiones ingentes trahebant, infestis exercitibus instructi, tormentorum pondere atque numero muniti. Nec senatorum tantum, verum equitum quoque ordine constantes, peregrinos vero partim Germanici nominis sclopetarios, partim ex agresti montanorum hominum faece conflatos, Haydones dictos, sclopetis potissimum utentes, celeritate vero mira praeditos ductabant. Haec armatorum manus non uno loco constiterat, verum quaelibet dominorum stationes sequuta, pars in vicinis oppido campis, pars vicatim pagatimque consistebant. Praecipuus horum dux Stanislaus Tarnovius Czechoviensis Castellanus habebatur, qui cum Sigismundo Cisovio 2 Pofanecensi b seorsivis c amplisque castris ad Vistulam supra pratorum planitiem collocatis d maxime fuit conspicuus, creberrimis tormentorum bombis inane e aera terrens, e vestigio Palatino Cracoviensi3 sub ipso nemore conspicuis itidem castris locatis, quandoque terrentis sonum reiterante. Siradiae quoque Palatinus 4, ut reliquos omnes praeteream, Haydonum magnam manum habuisse dicebatur. E Lithuanis porro Chotkievicius 5 Vilnensis Castellanus cum Radivilo 6 Marschalco Aulae Lithuanae invicem castra ad Veprum iunxere, reliqui cum Vilnensi Palatino7 in Rico8, Zelenii pago ad praefecturam pertinente, ab oppido f milliario distante, diverterant, omnes fere armati magisque fere ad pugnandum, quam consulendum parati. Plurimi Polonorum aderant pacato habitu paucoque g comitatu instructi, quibus infestae illae acies suspectae atque formidabiles, veluti pacificorum hominum atque consiliorum et liberorum suffragiorum opprimendorum causa adductae, videbantur. a P: fere. b O: Polanecensi castellano. c O: peculiaribus. W O stale uży- wany wyraz peculiaris zamiast używanego w P seorsivus. d O: collatis. e O nie- ma inane. f O: raedio ab oppido. g P: paucoque habito comitatu. 1 Wieprz. 2 Czyżowski. 3 Piotr Zborowski. 4 Olbracht Łaski. 5 Jan. 6 Mikołaj Krzysztof. 7 Mikołaj Radziwiłł. 8 Ryki, większa osada, która stanowiła od końca XVI w. starostwo niegrodowe.