lNTERREGNI POLONIAE 7 iulii 1572 genere sufficiant dicta; quae seorsim exponenda sunt, ea omnia, vir inclite, pro necessitudinis vinculo gravitateque iudicii sic accipe a. b Quantopere totus paene terrarum orbis fluctuet, quave successuum vicissitudine inde usque ab initio laboret, demonstrare difficile non est, quippe nihil sub coelo mutationibus non obnoxium, nihil unquam incorruptum constitit. Quanta virum, urbium, regnorum, religionum, morum, legum statuumque omni aetate immutatio fuerit, tum ex scriptis per manus traditis, tum quotidiana experientia constat. Sed ne in priscis recensendis multus sim, domestica mala, quibus Polonia haud pridem iactari coepit, dum considero, vix scio, an unquam temporis curriculo magis varium rerum successum ulla regio senserit. Opima namque saecula Sigismundi Augusti mors subsecuta regnum distraxit, quod introrsus quassatum sero ad ineundam unionem pervenit unitumque creando regi novo intentum ad contentionem rediit. Creatus tum rex adolescens, ab ignotis extremisque paene orbis partibus accitus, vanissimis potius pollicitis imposturaque quam largitionibus regnum adeptus c, initio regni sacrosancto iuramenti sacramento profanato, immodica prodigalitate puncto temporis cuncta dilargitus et ad egestatem redactus, infami nocturnaque fuga sese in patriam proripuit. Novi tunc tumultus exciti ad praestolandum aliquantisper regem et, hoc non comparente, ad unum totius Poloniae conventum dissolvendum aliumque demum, magna calamitate accepta, ineundum res redegerunt. Longa cunctatione protracta duo tandem peregrini reges unis comitiis ereati, ad utrumque oratores cum amplissimis mandatis missi, res universa in obstinatis mentibus ad civile bellum extremumque exitium vergebat. Sed altero horum favente fato citra caedem regnum occupante plenaque potestate uso, alter artibus suis d frustratus non regno solum abstinere coactus est, verum vita etiam decessit, morte sua gliscentis belli seminarium sopiens, nonnullis tamen regni perduellibus obstinatissimis rebellionis occasionem reliquens e. Summa totius negotii brevissime notata, Deo auspice, res gestas aggrediamur b. Anno post partum Virginis supra millesimum et quingentesimum septuagesimo altero, praesidente Romae utraque potestate Gregorio XIII, Maximo Pontifice, apud Romanos f, Germanos, Hungaros et Bohemos Maximiliano II, Romanorum electo Imperatore, apud Gallos Carolo IX, apud Hispanos Philippo, apud Anglos Helizabetha, apud Scotos Iacobo VI g imperantibus, Suecis Ioanne III, Danis Friderico II dominantibus, apud Moscos Ioanne Basilio, apud Turcas Selimo II, anno praeterito clarissima victoria ad Naupactum aa Wszystko, co zawarte między aa, ma tylko G i to w ten sposób, że tytuł [pierw- szych cztery wierszy) jest na pierwszej karcie rękopisu. Wszystkie inne rękopisy, z wyjqtkiem G, majq, zamiast wstępu z dedykacyq, introdukcyę zawartq między bb. c O: ab extremis orbis partibus accitus, vanissimis pollicitis Regnum adeptus. d O: spe zam. artibus suis. e O niema nonnullis.... reliquens. f G, O nie mają Romanos. g G niema apud Scotos Jacobo.