INTERREGNI P0L0NIAE M. MAIO 1575 mandata nostra manu propria subscripsimus et nostri sigilli impressionem muniri fecimus. Datum Parisiis ultima Februarii anno Domini MDLXXV. Regnorum vero nostrorum Poloniae secundo, Franciae primo«. Haec de Henrici conatibus sufficiant dicta. Ceterum hoc loco non videretur praetermittendum, quod sub id tempus, Non. videlicet Maii [7. V.], Lublinum civitas opulenta, tempore ipso nundinarum, quae totius Poloniae locupletissimae Gnesnensibusque et Torunensibus epiphanicis pares in ea urbe celebrantur, saevo noctu exoriente igne cum aedificiis et mercium ingenti copia absumptum est, sola arce et Iudeorum suburbio arce contiguo incolumi remanente.