INTERREGNI POLONIAE LIBER QUARTUS. a Quam ante multa secula rerum omnium vicissitudinem comicus poeta praedixerat, hanc magno suo periculo Polonia curriculo temporis experta est, quippe menses novem decem rege orba moeroreque confecta, cum post diversa consilia malorum remedium reperisset regemque spe difficultatis levandae concepta legisset, quo nihil sanctius, nihil praestantius, nihil sibi commodius in terris accepisse crediderat, in citra mortalium omnium spem atque fidem quinto post adventum mense, clanculum raptimque solum vertentem summaque celeritate sese surripientem amisit. At quem regem ? quem maligna sors per vim tumultus muneraque concessit, cuius auspiciis exitus similis evenit. Celebratur a poetis Cretensium rex Midas, cum ob iniquum in diiudicando deorum cantu latum decretum, tum propter indigna avaritiaeque plena ab Iove impetrata petita, unde et iudex pravus monstrosis auribus impertitus esse fertur et stulta avaritia laborans, qualibet contracta re in aurum versa, fame misserimo genere mortis absumptus dicitur. Celebrior sane omnibus seculis Polonia videbitur, iniquam suffragiis eligcndo Henrico Regi insistentibus censuram adhibens et eius ignota, inaudita ac minus possibilia commoda notissimis certissimisque emolumentis suis praeferens; proinde et aures totumque adeo Reipublicae corpus in formam peregrinam commutavit et commodorum ingentium loco nulla percepit. Sed querelis omissis, ultra pergamus a. Henrico diversis negotiis occupato b Prussicisque (uti videri volebat) rebus intento b, advolat a Caesare Maximiliano missus nuntius Andreas Dudicius acerbam immaturamque Caroli Regis mortem nocte referens c, quem paulo post ex Galliis a Catherina matre celerrime subsecutus veredarius itidem comprobavit. Quo accepto, ceteris adversum casum stupentibus, Henricus consiliorum omnium rationem seu immutat, seu animo dudum conceptam aperit. Convocat primo proceres tum temporis praesentes: Cuiaviae Episco- aa O niema wstępu aż do ultra pergamus. bb O niema Prussicisque (uti videri volebat) rebus intento. c O ma Galliarum po referens.