INTERREGNI P0L0NIAE M. APR.— MAIO 1574 blicae, Regni et Coronae unanimi et concordi consilio consultant. Quicunque vero ille sit, qui ex ipsorum numero mandato et iussui nostro tum et debito officii sui, quamvis id de nemine ipsorum intelligamus, satisfacere noluerint, contra eiusmodi nos, uti superioritati nostrae contravenientes merito et iure hoc modo procedemus. Consiliarios quidem, quicunque illi fuerint, senatoria dignitate et quovis officio privabimus atque hac ratione vacantem dignitatem et quodvis munus in eos, qui huic decreto nostro mores gesserint, conferemus. Nuntios vero ad omnia ea, quaecunque in generali Regni conventu sancita erunt, cum omnibus incolis terrarum Prussiae servanda et sustinenda adducemus. Ita, quod in hac re universa tam commoda quam onera, non secus atque ipsi Regni incolae, subditi nostri, ferre ac praestare tenebuntur. In cuius rei fidem ac testimonium sigillum nostrum praesentibus est appensum«.