INTERREGNI POLONIAE LIBER PRIMUS a ad Petrum Czarnkovium Castellanum Posnaniensem scriptus anno Christi MDLXXIII Swientoslao Orelio de Bozeiewice equite Polono authore. „Vivo moriturus, moriar victurus". Ad Illustrem ac Magnificum Dominum D. Petrum a Czarnkow Posnaniensem Castellanum, Xynensem Babimostensemque Praefcctum etc. dominum et avunculum colendissimum Swientoslai Orzelski PROEMIUM. Desiderio tuo praeclaro, Magnanime Czarnkowi, quo me ad perscribendum praesentis interregni tempas solicitaras, satisfacere percupivi ea potissimum ratione adductus, quod, cum generis splendore ad sublime honoris cacumen evectus sis, tum magnificentia ceterisque omnibus heroicis virtutibus exeellas adeoque praestes, ut nemo te salvum ac in eo magistratu quem geris incolumem non cupiat, nemo quolibet honoris fastigio dignissimum non iudicet; ad haec, cum magaa beneficiorum tuorum in me exstent monumenta, gratissimi animi munus cmovis declarandum pacto, quo merita tua rependam, boc quoque loco non duxi praetermittendum. Igitur oblata eiusmodi occasione rerum, quarum ipse spectator et censor pro summo in Rempublicam studio magna ex parte fuisti, harum seriem succincte notatam tibi offero. Quare, cum singula totius negotii capita apte revolveris, admiraturum te spero stupendam in tanta perturbatione divini numinis opem, quae nos veluti ovium gregem pastore percusso dissolutos dispersosque et ab ingenti rapatinm leonum vi undequaque septos mirifice defenderit atque melioris status spem fecerit. Rem equidem totam comoediae persimilem iudicabis. Prothasim certe nimium luguhrem, jRege nimirum defuncto, consternatis omnium animis Lowicensi conventu, verissima anarchiae fece, ceterisque in singulis Regni partihus passim qeiebratjs, sic ut quorsum evasura res Regno iam in multa regna distrapto esset, sola salus, ut est in proverbio, vix nosse Polonosque servare crederetur, apithasis postea secuta spei quam rei plenior Regni ordinum congressu taneiem Cascas coacto, cuius auspiciis convocatio, quam vocarunt, et electio Warsoviensis evenere ultima eathastrophe, quo turbuientior eo ad extremum placidior, comitiis scilicet cum primo odiis, suspicionibus, iurgiis atque dissidiis laboratum esset, fauste feliciterque conclusis. Haec de interregni statu in Orzelski. I