1574 febr. 18 LIBER TERTIUS 173 frenato, differat. Una tamen Polonorum facilitas atque indulgentia, quandoque in adeo rigidis strictisque legibus, amplum principibus suis imperium indulget, quo si feroces abutantur, verendum quidem est, ne in apertam tyrannidis speciem aliquando proruat. Porro his omissis ad institutum opus redeamus b. XII. Kal. Mart. [18. II] Henricus Rex Balicio contendens infinitam hominum omnis generis multitudinem obviam habuit. Proceres enim universi Poloni Lithuanique et e cunctis Regni provinciis confluentes ingentia agmina ex urbe produxere, quae longe lateque diffusa, iustissimi et omnium speciosissimi exercitus exemplar indicabant. Erant quippe agmina uti omni luxus genere referta, ita armorum equorumque apparatu et robore instructissima, sic ut plerique externi praecipue ambigerent, mortaliumne an coelo demissorum et vix humano ingenio effectorum spectaculorum acies illae exsisterent. Non vero comitatus illi senatorum dumtaxat copiis constabant, equitumque quippe baronumque Regni innumera frequentia accesserat, quorum quisque pro conditione amoreque in Regem neque sumptuum, neque aetatis ratione habita salutandi Regis et officiorum commendandorum studio incitaretur. Quapropter nimia salutationum responsorumque serie Rex detentus Cracoviam celeriter pervenire nequiit. a Ceterum inter senatorum agmina decore specieque maxime insigne Woynicensis Castellani 2 censebatur, numero Siradiae Palatini3 frequentissimum, equorum equitumque robore Lublinensis Palatini4 cetera superasse iudicabatur. Aderant Kiioviae Palatini5 Czechoviensisque Castellani6 splendidissimi comitatus et aliorum comitatus, quorum omnium numerum recensere summi maximeque taediosi laboris foret a. Enimvero neque ad frequentiam, neque maiestatem, neque splendorem luxumque quidpiam tum coetui illi defuit, animorum vero alacritate atque studiis novi Regis magnificentiam ipsam Poloni superarunt. Igitur agminibus scite apteque per campos dispositis senatus apud Bronovicium pagum 7 consessum habuit, ad quem equo Rex devectus eodem desiliit et cuique ordine porrecta dextera salutavit, omnium vero nomine Plocensis Episcopus hunc disertissima oratione excepit 8. Respondit ad singula Guido Fabricius Bibrachus9, intimus Regis secretarius, luculentissime pro bonis verbis optima referehs Aulici deinde Regis defuncti urbisque Cracoviae et annexae ei civitatis Casimiriae a_a O niema ustępu od Ceterum inter senatorum agmina do foret. 1 Balice. 2 Jan Tęczyński. 3 Olbracht Łaski. 4 Mikołaj Maciejowski. 5 Konstanty ks. Ostrogski. 6 Stanisław Tarnowski. 7 Bronowice, wies o 6 km. na za- chod od Krakowa. 8 Mowa ta drukowana współcześnie p. t. Petri Miscovii Episcopi Plo- censis oratio, qua Regem Henricum Cracoviam ingredientem omnium ordinum Regni Poloniae ac Magni Ducatus Lithuaniae nomine excepit. Cracoviae in officina Matthaei Siebeneycher. s. a. (1574). 9 Gui du Faur de Pibrac.