INTERREGNI POLONIAE LIBER TERTIUS. Consilio nostro, quo solius interregni tempus utcunque perscribere constitueramus, non finem quidem, verum longissimam persequendae historiae materiam adventus in Poloniam Henrici praebuit. Hic Rex, mehercule, tantopere Polonorum spes illexerat, ut ii non secus eius atque divini numinis praesentia exhilarati, laetissimum et prosperum tot laborum, tot impensarum, tot periculorum, quibus per illud tempus agitabantur, exitum sibi persuaderent. Sed citra omnium exspectationem, quae levata credebantur, ea difficiliora multo evenerant hoc Rege mala, a quae nostratium credulitate Gallique hominis levitate a, ut infra patebit, sunt accersita et immodico tempore Poloniae statum paene omnem vel immutaverunt, b vel everterunt. Unde quem a mortuo Augusto ad Henrici renuntiationem rerum omnium statum comoediae similem existimavimus, eum hoc creato in tragoediae formam mutatum, ingentem ad extremum calamitatem Polonis attrahentem ostendemus. Certe fausto omine initia auspicata, tragicum funestumque finem habuerunt, quo factum est, ut auspicia terminumque eius imperii non minus levissimi, quam brevissimi interregno insereremus, quod non omnia Regis munia rite peregissent, scilicet iuramentum, sub tempus coronationis intempestive praestitum, atque legum confirmationem primo limine denegatam, taceo inique lata decreta turpemque et infamem fugam ac ullius conditionis praestitam executionem. Regem quidem Polonum communis consensus edit coronatioque declarat, sed iusiurandum rite peractum abundeque expletum confirmat ita nimkum, ut non alia re magis comprobetur rex, quam iusto et legitimo imperio, quo si adversus patrias leges abutatur, pari qua crearetur facultate exigendus sit. Aliis quippe regnis ius successionis tribuit regem, Polonis libera et conditionibus firmata electione rex evenire consuevit, ita ut, si cunctis muniis rite perfungatur, paulum a Venetorum Principe, arctissimis legibus a—a O niema od quae nostratium do levitate. b O niema dłuższego ustępu od vel everterunt do ad institutum opus redeamus.