1574 FEBR. 16 LIBER SECUNDUS 171 galeam, Gallico clypaeum, Ungarico gladium, Sueco lanceam, quibus acceptis oratores ad altare, proceribus cum insignis Regni praecedentibus, processerunt singulaque illa, quae gestaverant, humi prostrarunt eodem, quo venerant, ordine. Postea Mniscus1 cataphractus equester in medium templi interioris veniens equo humi itidem prostratus desiliit; ibidem Marschalcus Regni (qui idem Palatinus Cracoviae fuerat) 2 oratione habita pedum seu lituum terrae allisum confregit; eadem ratione Cancellarius Regni pauca praefatus sigilla Regni in nihilum convertit. Ad hunc modum exequiis perfectis in urbem reversum est a 3. At Henricus Severiae unius diei spatio quieti dato XV. Kal. Mart. [15. II] Rabstinum 4, Illcusso 5 ob vicina metalla locupleti oppido contiguum, venit, ubi necessariis viaticoque a Severino Bonaro Praefecto abunde procuratus est. Postridie Balicium, Palatini Cracoviensis pagum, duobus milliaribus Cracovia distantem, venit; eximio apparatu honoreque exquisitissimo a Palatino prosecutus est. a O ma po reversum est następujqzy ustęp: Nec licebit ista praetermittere, quod ea funeralia ante adventum Regis Henrici in Poloniam perfici omnium sententia debebant. Quod et factum esset, nisi Infans Anna Poloniae Regina, ceremoniis fratris sui, ne tam subito peragerentur, impedimento esset. consilio enim suorum usa, Varsaviae corpus illud tantisper detinuit. Erat enim conventio ipsius cum Gallicis oratoribus Henrico illam debere nubere, ut ansam commorandi Cracoviae sine quavis suspicione ea occasione captaret, funeri illi praepropero consiliis et rationibus ad adventum usque Cracoviam Henrici obstitit. Nulla enim occasio honestior ipsi commorandi Cracoviae ea sola videbatur. 1 Jerzy Mniszech. 2 Jan Firlej. 3 Współczesne opisy pogrzebu Zygmunta Augu- sta, zob. Finkel Bibliografia, str. 116 i 419, i Estreicher (Bibliografia polska XVIII. 104 s. v. Henryk Walezyusz w połączeniu z opisami koronacyi Henryka). 4 Rabsztyn w woj. krako- wskiem, w pow. olkuskim, starostwo niegrodowe. 5 Olkusz. v