1573 M. JUNIO ET JULIO LIBER SECUNDUS 135 dum vetera pacta conservandam expetens nec non oratoribus Polonis in Galliam per ditiones Imperii euntibus liberum transitum impetrans a 1 At in Moscua Taranovius2 legatus comitiis centuriatis missus instructionem quidem scriptam a senatu accipere noluit, satis esse sibi internuntii dumtaxat vice functo solas litteras Magno Duci arbitratus referre, nec litteras fidei accipere voluit, ne forte his traditis et quapiam re per colioquium a tyranno exorta detrimentum Reipublicae accerseret. Simul atque vero a Theodoro 3 Lithuaniae internuntio comitatus limites imperii Moschici attigisset, quamque diu in itinere commoratus esset, omnium rerum copia honoreque summo affici visus cumque Moscam urbem, gentis caput. pervenisset magno honorario exceptus est. Credebat quippe Princeps, ita a nonnullis proceribus suis (quos tanquam nefarii consilii auctores necari postea mandavit) persuasus, Polonos maximam omnium competitorum sui rationem ob id habituros, quod ceteri Regni aemuli avaritiae signum praetulissent, dum eius obtinendi cupidi oratores in Poloniam misissent: hic quod palam per legatos Regnum non ambiisset ac ideo ulla cupidatis nota laborasset, gravitate igitur et praestantia Regno se prae ceteris dignissimum iudicaturos esse, cuius rei nempe electionis suae Taranovium nuntium esse putabat. Plenus igitur spei vocare eum et mandata proferre iussit ac magnifico epulo excepit. Hic praeter litteras ab senatu scriptas, faustam Henrici Regis electionem inferrentes atque inducias per Moschum annuas ineundas petentes, quidquam retulit. Tyrannus gaudio subito in iram verso Taranovium Theodorumque, invicem primo commorantes, separari seorsimque detineri mandavit, ita ut iis nec colloquio, nec conversatione mutua uti liceret; postea duobus marschalcis totidemque cancellariis ad hunc missis septem quaestiones dissolvendas proposuit. Imprimis, cur Poloni Regem se creare neglexissent ? respondit is effingens magis, quam vera renuntians et sese tyranni mori accomodans, in causa fuisse, quod oratores aliorum competitorum exemplo illuc non misisset, quorum gratia sex hebdomadum intervallo Varsaviae commoratum est. Deinde, cur non filium suum creassent? eadem de causa is asseruit, tum, quod nondum adolevisset Polonique parente ipso rege uti maluissent filiumque, hoc renuntiato, accersere ac certis iam personis designatis Polonicis moribus assuefacere constituissent. Quaesitum postea, cur non Caesarem in regem assumpsissent? retulit iste, quod non sui causa appetiisset Regnum multorumque regnorum imperio distentus commode Polonis imperare nequi- a W O następuje potem zdanie: Verebantur etenim, ne ii, qui partium essent Gallicarum, ab iis, qui Caesari assentiebantur et ab ipso Caesare ea electionis anteversione iam commoto in libero oratorum in Galliam itinere, quod nisi per Germaniam patebat, et in reductione in Poloniam Henrici electi Regis impedirentur. 1 Zob. Instrukcya St. Słupeckiemu kaszt. lubelskiemu udającemu się w poselstwie do Ce- sarza Maksymiliana II. Akta podkanclerskie Franc. Krasińskiego Cz. III. str. 484—6. (Bibl. Ord. Kras. 1871). 2 Andrzej, podczaszy halicki, zob. powyiej str. 91, 92. 3 Zienkowicz Woropaj.