INTERREGNI POLONIAE LIBER SECUNDUS. Electione Henrici peracta, internuntii 1 eandem et oratorum adventum significaturi in Gallias citissimo itinere pervenerunt, Regem electum et priores eius rei nuntios in castris Rupellanis 2 offenderunt. Hi quam gratissime ab Regibus Reginaque Matre accepti sunt. Ceterum, quos praecessisse internuntios memoravimus 3, litteras ii Palatino Sandomiriensi 4, ab Henrico Rupellana obsidione occupato Non Iun. [5. VI] scriptas gratiae promissorumque plenas retulerunt. Quaproter Rex, oblati tanti muneris gaudio affectus summoque ac omnium praestantissimo Regno insignitus, eiusdem obtinendi, quam conficiendi belli cupidior, de conditionibus pacis cum Rupellanis agere occoepit5, quae sic composita sunt, ut cives illi sociique in fide Galli Regis permanerent, religio evangelica illis libera esset, baptismum atque matrimonium privatim decem adhibitis testibus inire liceret, Romanae religionis usus publicus esset, migrare quo vellent, dummodo non ad Regios hostes, iisdem integrum esset, ab armis citra Regium mandatum capessendis abstinerent. Magis eae quidem foederis leges necessitate, quam dignitate confectae, quare ob id ab utrisque postea violatae feruntur. Interea temporis a proceribus missi, qui ab Ioanne Georgio Electore Brandeburgense et Augusto Regulo Saxoniae litteras passus oratoribus Polonis in Gallias ituris impetrarent, ab hoc quidem unas litteras decima septima Iunii die datas, non recusantes, si per Caesarem liceat, tutum oratoribus transitum, ab illo viro alteras, VI. Id. eiusdem mensis [8. VI] scriptas, lubenter quem Poloni petiissent transitum concedentes, retulerunt. Per id tempus Stanislaus Slupecius Lublinensis Castellanus Varsavia electione absoluta orator missus apud Caesarem degebat, acta electionis praeteritae renuntians, irriti conatus Caesarei creandi in Regem Ernesti Archiducis causas excusans instinctuique ac dispensationi divinae adscribens, ceterum Polonorum erga se studium commendans, pacem utrinque secun- 1 Jakób Ponętowski cześnik łęczycki i Stanislaw Ciołek. 2 Pod obleganą La Rochelle. 3 Zob. powyiej str. 133. 4 Piotr Zborowski. 5 25 czerwca 1573.