dem sagacitate Zamoysciana et. ut fertur, cuiusdam Martini 1) Lesniovolscii Castelani Podlasiensis (qui in summa Regis gratia versatus et Polonicorum morum atque legum et hominum inspirator fuerat) praemonitione observari sunt caeptae tot secretae in Austriam et vicissim in Regnum praefati Gustavi 2) Comitis et Vraderi itinerationes; qui quidem cum in Austriam certis cum mandatis abiret, secreto Cracovia eximius miles et splendidus Zamoyscii amicus Mathias Lesniewski Capitaneus in Livonia Raciboriensis (postea vero Castellanus Belzensis), conducta non informi meretricula, illam in oppidum NN., ubi Comes pernoctaturus erat, praemittit instructam dolis, tanquam si huius vel illius Nobilis divortiata uxor causa cultus Divini in illo oppido vitam degere vellet, in illoque Comitis Gustavi hospicio morari iubet. Adest ante vesperam bene potus Comes, qui postquam a suis cubiculariis de forma conditioneque illius mulieris informatus, animo in libidinem accenderetur, vel invitam et quasi sese intra cameram domus prae pudore abscondentem invitat ad epulas, suamque apud Regem in iudicando vel reconciliando marito operam prolixe defert; tandem vini satur ardentius inflammatur et partim per se, partim per hospitam domus ad concubitum non sine munusculis pellicit. Paret illa, sed tam apud mensam quam ante thorum preciosissimam curam in servanda cistula quadam observat, quam ante auroram, quasi pudori consultura, secreto sese ex lecto Comitis proreptura et in suam cameram reversura, dicto vale et illibatis utrinque basiis clanculum abstulit, dispositisque equis opera illius Lesnievii praeparatis, tam ex domo quam oppido, neglecto quem prae se tulerat pietatis zelo, avolat, Comite interim neglectam et vivido amore interruptam dormitationem in multam diem continuante. Hinc ista foedera inter Sigismundum Regem et Austriacos emanasse et ad comitia inquisitionis, deindeque etiam cum aliis scriptis, quanquam sero, ad Rokoszum 1606 celebratum materiam suppeditasse rumor est. Opera certe Zamoysciana per emissas personas factum est, ut postquam ista machinatio sive practica in aliquorum notitiam devenisset, conventus primum Lublini, deinde Jendreoviae, tandem comitia 1592 dicta inquisitionis celebrata fuerint, sed non conclusa propter adversas factiones. De quibus priusquam, quid protunc ad notitiam venit, perscribo, operis pretium duxi in gratiam posteritatis hic adiicere, quales protunc et adhuc in electione MaximilianoSigismundica observationes considerationesque contra domum Austriacam per Poloniam disseminatae fuerint, iure an iniuria, non disquiro; sunt et fuerunt huiusmodi: 1) W Rp. niema »Martini«, tylko wolne miejsce. 2) Brahe.