doxam fidem reductum iri; ergo omnia itla contemnes atque abicies? ergo bonos omnes summa spe, Catholicos isthic fructu, nos gaudio inxredibili, Te ipsum summa gloria fraudari patieris? Quid, quod ista duorum Regnorum amplissimorum Sueciae et Poloniae coniunctio firmissimas opes allatura est Catholicae Ecclesiae eiusque hostibus detrimenta inaestimabilia ? Quid, quod posteritatem Tuam Regno isto privas? Cogita, per Deum, quanta ista sunt, ut alia paene innumera omittamus, et confide eundem ipsum Deum, qui Te istuc vocavit, qui suos Tuae fidei commisit, qui, si Te invictum a laboribus praestiteris, sempiternas Tibi coronas praeparavit, suae causae affuturum, quaeque nunc videntur difficilia atque impedita, facillime expediturum. De nobis hoc tantum polliceri possumus, Te Regnumque istud tam nobis commendatum fore, quam debet esse Catholicae religionis incolumitas et Christi gloria, pro qua vellemus sanguinem, nedum quicquid habemus opum, profundere. Datum Romae apud S. Marcum sub annulo Piscatoris 29 Augusti MDLXXXXII Pontificatus nostri anno primo. Antonius Buccapadulius. Plena tunc suspicionibus et metu fuit Polonia, non immemor, quid superioribus temporibus secum sub Ludovico Lois dicto et Wladislao Jagellonide in Ungaria morantibus et morientibus actum fuisset: itaque omni studio iter Serenissimi Sigismundi Regis remorari voluerant. Et postquam iam matrimonium consummatum esset, nonnisi in comitiis 1592 anni reformationem facere volebant, idque ea cum appendice, si apud illos Serenissimus Rex consenesceret Ast ubi etiam rumor increbuit de illa occulta machinatione sive Ernesti sive Maximiliani Austriacorum, et quidem conscio et intermedio Rudolpho II Imperatore, mirum dictu, quam varias in partes Primates et plebs discissi fuerint; cum alii non credere, et ideo capitale tributum, quod fortassis post discessum Sigismundi III Bathoreo eiusdem nominis proficuum fuisset, rescindere, alii abiectos dudum animos in domum Austriacam resumere et factioni sibi sub electione praeterita adversae extremo quoque minari viderentur, alii, et quidem pars maxima, de Regis correctione et averruncandis practicis, salvo honore Regio, consilia inibant. Tandem nescio quo omine vel fato et fama omni euro celerior hominum aures mentesque pervasit, pro certo Regem Sigismundum de cessione Regni in personam Ernesti Archiducis transegisse, contentando sese patrio Regno, ad quod tamen, ita pactis intervenientibus, Prussia et Livonia omnis adiungenda esset. Hinc inprimis privatae Senatorum et magnorum in Republica virorum conspirationes, donec tan- Dyaryusze sejmowe 1591—1592 27