Sed postquam etiam non tantum de hac affinitate, sed et de itinere in Sueciam necdum mortuo patre rumor percrebuit, et omnes unum Regem tam longe dissitis Regnis exacte praeesse non posse prospicerent, magis magisque tumultuari inceperunt, crescente rumusculo Regem exemplo Henrici in patrio Regno remansurum, ita ut et Summus Pontifex de eo proposito certior factus, in hunc modum S. R. Mtem retrahere, quamquam pernegantem, sequentibus literis ex eo itinere voluerit: Clemens Papa VIII. Sigismundo III Regi Poloniae. Charissime in Christo fili.. Salutem et Apostolicam benedictionem... Difficile admodum nobis visum est nonnullorum sermonibus credere, sic contestantium confirmantiumque, Te cogitare ad Regnum paternum in Sueciam ire, Regnumque istud deserere; quae autem nobis causae visae sant, ut illis non crederemus, eaedem quoque debent Te ab omni illa cogitatione, si quae forte in anirno Tuo versatur, abducere. Cur enim id cogites ? An patriae ac Tuorum desiderio ? At istud etiam tenuissimos homines tangit, Regem autem nil decet, nisi magnum atque excelsum cogitare; levitas atque inconstantia (unde Te longissime abesse certo scimus) etiam infimis dedecore est. An forte abduceris molestiarum, quas isthic sustines, magnitudine? sic enim confirmant, nam superius illud nemini venit in mentem de Te suspicari. At multa in hac re Tibi cogitanda sunt: primum, nullam unquam non modo Regni, sed ne Civitatis quidem aut oppidi gubernationem molestiis vacuam esse vel fuisse, tum molestas adversasque res materiam et cotem virtutis esse, nec posse quicquam Principi optabilius accidere, quam campum sibi dari, in quo possit virtus excurrere. Quid vero posset Tibi esse gloriosius, quam Regnum magna virtutis opinione, magna omnium expectatione, ineunte aetate acceptum tueri consilio, prudentia, virtute, nec defatigari, nec laboribus frangi, nec perditorum hominum conatibus de suscepto consilio dimoveri, sed quod magna cum spe sis ingressus, pari virtute usque ad extremum tenere? iam illud quantum est? Non Tibi Regnum delatum esse Tua causa, sed Christi gloriae, Sacrosanctae Religionis bonorum, salutis communis, denique boni causa; quibus omnibus, quid habet rationis, privatas res rationesque Tuas anteferre, illa omnia abicere, ut ipse molestiis curisque omnibus vacuus sis! Quanta vero cum Romani Pontificis ac Sedis Apostolicae voluntate es in Regno collocatus, quam multae gratiae Deo actae, quod Te Rege Catholica istic religio in tuto esset, quod spes esset, omni illa eiecta impietate, quae tantopere isthic grassatur, orto-