privatis potius illos contentos reddet interim, donec se occasio offerat, ut hoc fieri sine alterius partis iniuria possit, quam quicquam earum rerum mutaturus, quas Ser. Sua Regia de se bene meritis contulit, tum etiam in posterum utriusque partis aequam omnino rationem habiturus, et huius etiam Regni similem, qua in priori ac certam assecurationis cautelam adhiberi posse. Quod postremum longe maximum Ser. Sua Regia existimat, exclusionem nimirum Ser. Maximiliani lege sancitam, id vero omnium facillimum videri, cum Sertas Sua Regia pro perspecta Sua prudentia haud ignoret, scilicet quorum est condere legem, eorum etiam esse eandem, si velint, abrogare. Et meminit Sertas Sua Regia, quae publice in hoc negotio facta dictaque sint, confidit Mtas Caesarea, cum Ser. Suam Regiam, tum Ordines ac Status Regni in antiquanda illa lege se pro rei aequitate minime difficiles praebituros. Quae cum ita sint, petere iterum Mtem Suam Caesaream ac pro ea necessitudine animique coniunctione, qua Mtas Sua Caesarea erga Sertem Suam Regiam candide et sincere afficitur, tanto etiam enixius petere, ut hoc beneficium resignationis suumque ea in re suorumque favorem in Ser. Maximilianum haud gravatim conferre, nihilque, quid sinistrae suspicioni causam praebere possit, in animum inducere velit. Nihil etiam hic callide, nihil sinistre, nihil simulate agi sibi certo persuadeat, quam cum rem Mtas Caesarea gratissimam omnibusque modis recognoscendam, tum ipsi quoque Ser. Ernesto, ut multoties Suae Regiae Serti et verbis et scripto testatus est, acceptissimum futurum Ser. Sua Regia nihil dubitet, Ser. vero Maximilianum hoc sibi beneficio ita obstrinxerit, ut nemo omnium magis. Atque haec esse, quod legati Caesarei privatim Suae Ser. Regiae exponenda in mandatis acceperunt, Ser. Suam Regiam qua par est reverentia orantes, ut mentem suam de his, quod tamen commodo Ser. Suae Regiae fiat, itidem scripto aperire haud gravetur. Ad hanc particulam secretae legationis Caesareae quid responsum sit, et an sit responsum, nescio. Ubi tamen de affinitate Regiae Mtis cum domo Austriaca pacta per extraneos intercedere, non expectata satisfactione transactionis Bendzinensis, inauditum est, fremere plurimi et aliquid sub his latere existimantur. Imprimis vero Ioannes Zamoyski de instituto Regio certior factus, tali responso illis nuptiis moram iniicere voluit. Najaśniejszy Mciwy Królu P. M. N. Doszedł mię list W. K. M. P. N. Miłościwego, w którym W. K. Md pisać raczysz, iż Arcyksiężna J. Mość Karłowa do J. M. Księdza Kardynała daje znać, iż starania,