verbium abierit magis tritum ac notum, quam ut dici oporteat; testari, quod Divus Ferdinandus Imperator beatissimae memoriae avus Mtis Suae, tum alibi, tum praesertim in Ungaria eos, qui electionem eius ac Regnum variis artibus impetere conabantur, et qui forte alias publica turbarent, in gratiam receptos summo postea loco et honore vel illos ipsos vel eorum liberos habuerit; testari denique ipsum Hieronimum Laski Polonum, qui in favorem Ioannis Transilvaniae Woiewodae Solimanum Turcarum Imperatorem in Ungariam duxerit, atque tanta quidem arte, quae vix cogitatione concipi posset, calamitatis author et incensor extiterit, quem tamen postea in odium et indignationem ipsius Transilvani adductum et in carceren iniectum etiamque equuleo subiciendum optimus Princeps, earum rerum immemor, sua intercessione liberavit 1) stipendio constituto inter suos receperit, et quod maius est maximeque erga hominem talem confidentiae signum, Constantinopolim legatum miserit. Eadem facilitate quoque Divum Imperatorem Maximilianum patrem Mtis Caesareae piissimae recordationis usum esse erga Ioannem Sigismundum Transilvaniae Principem, tiranni illius filium, qui Solimanum iterum in Ungariam maxima etiam illius Regni pernicie et damno adsciverit, ut nihilominus culpam haud leniter remitteret, atque neptem ei ex sorore desponderet2). Simili quoque facilitate usum esse, quamvis3) enormiter offensus erga Stephanum Dobonem4) et Ioannem Balassy Balintium5), Ungariae Proceres, ut nihil dicatur, quanta mansuetudine Mtas Caesarea quibusdam etsi graviter etiam ab aliis lata ignoverit. Eandem naturam hanc omnium esse et huius Serenissimae familiae quasi propriam; eandem Ser. Maximiliani, animo ita ad omnem humanitatem composito, ut nemo de eo merito dubitare aut possit aut debeat. Quod si exempla minus monere posse videbantur, facile rationem fore, qua scrupulus omnis eximatur, si Ser. Maximilianus Suae Mtis Caesareae authoritate intercedente, eo nomine omnibus satis et abunda cavere promittat. Neque etiam illud verendum esse, quod de iis, qui Ser. Maximiliani partibus adhaeserunt, suspicari Sua Regia Mtas videtur; quamvis enim iis multum debeat Ser. Maximilianus, nec immerito, tamen ex 1) Łaski został uwolniony nie wskutek wstawiennictwa Ferdynanda, lecz Jana Tarno­wskiego; później, gdy ofiarował swe usługi Ferdynandowi, ten widząc swą w tem korzyść, przyjął go do swej służby, wysyłał do Solimana i t. d. 2) W roku 1570 zawarł z nim układ Maksymilian i swatał mu córkę Albrechta Bawarskiego. 3) W Rp.: quominus. 4) W Rp. fałszywie: Debonem. 5) W Rp. fałszywie: Bomuntium. Dobo i Balassy byli posadzeni w r. 1569 o zdra­dzieckie knowania z wojewodą Siedmiogrodzkim, przeciw Ferdynandowi, zob. Huber, Gesch. Oesterr. IV 266.