Negotium vero illud (de quibus agebatur, conditiones, Ser. Archidux iam acceptavit et Ser. Suae Regiae per eundem ministrum suum expeditas misit) non displicere Suae Caesareae Mti; sed cum variae causae sint, quare Mtas Sua Caesarea charissimum item fratrem suum Maximilianum post tantas et tam laboriosas spes voti sui compotem fieri optet, poscere Mtem Suam Caesaream a Ser. Regia, ut in hunc eundem, qua fieri possit ratione, studium et favorem suum convertat. Etsi Mtas Sua Caesarea intellexerit, quas D. Comes Gustavus 1) in instructione etiam sua nuper per Vraderum exhibita ratibnes alleget, quarum causa Ser. Maximiliano cedere aut resignare Sua Serenitas Regia haud posse videatur, arbitrari tamen Mtem Suam Caesaream, eius generis eas esse, quae partim declarando, partim oportune et commode diluendo auferre queat. Nam quod ad praerogativam aetatis attinet, quandoquidem Ser. Ernestus eius per se animi est, ut fratri charissimo, tam ad fraternam animorum continuationem, quam ut suorum laborum, calamitatum periculorumque fructum ferat, ultro ac lubens concedere velit, pro eoque tam constanter ac sedulo intercesserit, videre iam Suam Regiam Mtem, iam hic nullam eo nomine subesse difficultatem. De eo quidem, quod Regia Sua Mtas veretur, ne coacte et timore quodam cessise existimetur, prudenter id quidem, sed nihil causae esset, cur hoc tempore tantopere metuere debeat: talia enim atque eiusmodi huius Regni sui fundamenta iecisse, Bitomensi quoque pacificatione tam congruenter arcteque coaugmentasse, ut omnes mortales facile intelligant, nisi longe maiora sui Regni haereditarii commoda urgerent, nullam prorsus habere aliam resignandi causam. Accedere, quod id ipsum etiam non secus de Serenissimo Ernesto dici possit, timore nimirum Serenissimae domus Austriacae hoc fieri, sed utriusque eandem rationem esse, quin etiam Ser. Maximilianus publice vel illibenter testatum reddet, quanto hac ipsa re a Ser. Sua Regia beneficio sit affectus, quam vero hoc Suae Ser. Regiae sit futurum ad omnem posteritatis memoriam honorificum, facile per se ipsum perspicere. Porro quod gravius Sua Ser. Regia arbitratur, suarum partium homines bene meritos tanquam vinctos hosti tradere, ita Mtas Sua Caesarea putat, grave hoc sane fore, si cum iis res ageretur, qui a natura ad vindictam sunt precipites. Ab hoste reconciliato multo maxime metuendum esse dicunt; sed nil sane simile in hac Serenissima familia unquam extitisse aut extare, immo exempla testari, quanta in istis benignitate et facilitate perpetuo usa fuerit, ut etiam vulgo res in pro- 1) Brahe, sekretarz szwedzki.