Palatinatibus Maioris Poloniae, quae ad Tribunal Petricoviense sua negotia deferunt, apud Koło1), irritum illud vel refragante Rege reddidit. De quo etiam alibi reperies. Iam tot curarum pertaesus Sigismundus Rex et vicinam patris rhortem veritus, in Sueciam iterum iter parabat. Cum tamen Austriaci per suos emissarios rem agerent, et cum ii, qui sese his consiliis secretis pro parte Sigismundi intermiscebant, indecorum fore Regi dicerent, ut cum Maximiliano aemulo de hoc Regno transigeret, ne forte id metu magis Maximiliani, quam favore domus Austriacae fecisse videretur, Ernestum fratrem Maximiliani suggerebant. Et quidem, sive verum, sive suppositum illud sit, repertum tamen est et mira arte revellatum sequens fragmentum legationis legatorum Rudolphi Imperatoris, quod inter cautos et observantes sui Regis actiones emissarios Zamoyscianos et aliorum Senatorum scripto tenus tantum clam porrectum fuisse dicebatur, et est sequentis tenoris: Fragmentum legationis2) Legatorum Caesareorum, aliud pu- blice expedientium, privatimad Sigismundum III Polo- niae Regem scripto secreto porrectum3). Habuere in mandatis secretis legati Caesarei, ut S. Suam Regiam privatim, quoad Eius commodo ac voluntati Suae Ser. Regiae fieri posset, convenirent, Suaeque Cesareae Mtis nomine quaedam confidenter exponerent. Sed quia vident, in tanta hominum suspicatissimorum attenta observatione fieri hoc nullo modo posse, intermittendum id sibi potius duxerunt, ut S. R. Mti hac in re commodarent, atque satius fore, si mentem Suae Caesareae Mtis, et quae in mandatis habent, scripto hoc arcano breviter declarent; haec autem esse: Accepisse Mtem Suam Caesaream, de quo negotio Ser. Sua Regia cum fratre Caesareae Mtis charissimo Archiduce Ernesto per Lambertum Vraderum ministrum suum tractari nuper curavit; prospicere Mtem Suam Caesaream inde, quod etiam ante pluribus indiciis prospexerit, quam benevolo sinceroque Ser. "Sua Regia in Mtem Suam Caesaream atque Augustam domum Austriacam animo sit, quam ostendere quibuscumque occasionibus et grati animi significationibus parata sit. 1) Zjazd w Kole w sierpniu 1590. 2) Niema w Rp. 3) Memoryał ten wręczył królowi poseł cesarski Andrzej Jerin w grudniu 1590 roku przez sekretarza szwedzkiego Raska. Wskutek nieostrożności tegoż, jakoteż Jana Secymiń-skiego, pokojowca królewskiego, rzecz się rozgłosiła, a kopie tu podanego memoryału krą­żyły i odczytywane były na zjazdach w Polsce. Kopia memoryału tego znajduje sie także w Archiwum domu dworu i państwa we Wiedniu, Polonica 1590, grudzień k. 32—4.