durior, nequaquam transactioni Bendzinensi et renuntiationi Regni Polonici, cuius et titulum praeferebat, satisfacere voluit. Sed cum Serenissimus Sigismundus de matrimonio cum Caroli Archiducis Austriae filia priore Anna per Cardinalem Radivilum et Gustavum quendam1) atque Vraderum 2) extraneos ageret, Austriaci contra cum Sigismundo tractabant, ut sororem suam3) (quae in Polonia Golubi obiit 1625) Maximiliano elocaret, sique magis arrideret patrium Regnum, quod absens propter religionem praesertim catholicam et innatam maritimis populis ad seditionem propensionem minime recte gubernare posset, ut per resignationem ius suum ad Regnum Poloniae in Maximilianum transfunderet, orabant secreto; quae res, vel Deo O. M. interitum libertatis Polonicae custode, vel ipso Serenissimo Sigismundo non consentiente tandem deleta, variorum motuum et eius conventus, qui inquisitionis dicebatur, causa extitit. Revalia tandem, maximo nostratum conatu et imprimis Alberti Baranovii Procancellarii opera persuasus, Iohannes pater Serenissimum Sigismundum circa Calendas Octobris dimisit cum cautione certa4) ab illo accepta de reditu in Sueciam, ubi vel res, vel pater postularet, quam in descriptione illius congressus videbis5). Post reditum instabat periculum belli Turcici, iteratae irruptioncs barbarorum et Beglerbegi cuiusdam vicina et suspecta Regno potentia permovit Ser. Regem, ut et comitia sub annum 15906) indiceret. In quibus omne ius, sive potius ambitus Maximiliani ad Regnum Poloniae solenni constitutione abrogatum, et ipse perpetuis temporibus inhabilis ad Regnum est pronunciatus, et nisi illa affinitas Regiae Mtis cum domo Austriaca intercessisset, generaliter tota domus Austriaca a spe Regni Polonici excludi debebat. Sed tum propter nuptias, tum etiam, ne sub tempus belli Turcici et cum Austriacis belligerandum esset, solus tantum Maximilianus inhabilis est pronuntiatus. Interim crescente metu belli Turcici (quod tamen nonnulli, inter quos et Archiepiscopus Karnkovius, falso publicari et in domum Austriacam, si iniuriam hac exclusione Maximiliani vindicare praesumeret, tributa et militem per Zamoyscium parari existimabant) a maiori parte Ordinum variae formae pecuniae corrogandae et ipsum dictum capitale sancitum fuit, iamque cito post comitia peracta exigi coeptum 7) ab incolis, donec Archiepiscopus Karnkovius edicto alio conventu sua authoritate 1) Gustaw Brahe, szwedzki sekretarz krolewski. 2) Lambert Wrader. 3) Anna. 4) Por. wyzej str. 317 uwaga 7. 5) Tu w tym Rp. niema tego opisu zjazdu Rewelskiego. 6) W marcu 1590 r. 7) Niema w Rp