gnum Poloniae post obitum divi Stephani evectum, ob Catholicam religionem minus aequus erat, et aliis, partim religionis, partim absentiae pretextu sine Rege futuris et in Luterana religione impedimentum habituris Suecis augurabatur, ubi Ioannes vivis foret exemptus, nonnulli vero Magnatum, partim Helveticas Respublicas, partim postliminio revocandam electionem Regum vel eiectis Gustavianis successoribus, similia in se in suisque filiis decora somniabant. Praesensit id non imprudens Ioannis animus et ideo, ut Sigismundo filio Poloniae Regi etiam Regnum patrium in Suecia stabiliret, illum Revaliam ad se ex Lituania 1589 anno adcivit, ubi 7 septembris ventum. Sed quomodo factionibus et rationibus Regni Suetici obviatum fuerit, re in consilio Senatorum Sueticorum sine nostratibus acta, non est divulgatum; hoc tamen certo constat, Iohannem patrem voluisse omnino, ut Serenissimus filius se comitaretur in Sueciam pro coronatione, adhuc superstite patre, peragenda. Quae res mirifice perterruit nostrates, et eo magis, quod necdum pacati animi fuerunt omnium in Polonia, qui pro Maximiliano steterant, deinde quod gravi irruptione Tartarorum per absentiam Regis multorum animi perterriti maiores incursiones subvererentur; denique et ii, qui pro Sigismundo arma caperant, vacillabant de reditu eius e Suecia, eoque magis, quod Maximilianus accepto nuntio de proposito in Sueciam itinere Sigismundi, Romam excurrit, promotionem ad Regnum Polonicum affectans iterum. Sed cum nihil apud Summum Pontificem1) efficeret, illum quidem Polonicum Papam esse vocitabat, sed de ambitu nihil remisit, imo spe novandarum rerum varias artes et technas aggressus est. Qui si rerum fuisset potitus, actum esse videbatur cum illis et fortuna eorum, qui pro Sigismundo sanguinem fuderunt, inter quos praecipuus Zamojski fuerat, terror hostium, amor Polonorum merito in aevum dicendus. Dicebaturque Jan Zamojski de surrogando ad Regnum affine suo Bathoreo consilia agitasse, si vel natalis Regni amor, ut Henricum, sive authoritas patris, sive etiam liberior dominandi Suecos quam Polonos ratio Sigismundum in Poloniam remeare prohiberet. Sparsus interim rumor quasdam technas inter Regem nostrum et Austriacos fabricari: et putabantur Austriaci vel falso rumore animos Polonorum a Sigismundo avertere velle, vel certe per substitutas personas ea, quae supranominavi, impedimenta ad consequendum Regnum Sueciae augere et exaggerare apud Regem, denique Ioannem nimiam Polonorum in tractando eius filio austeritatem elevare, ut potius in patrio Regno, quam in Polonico iugo ipsam regnare iuberet. Itaque Maximilianus in dies 1) Klemensa VIII, na wiosne 1592 roku.