asserens, ut nulla initii aut finis via appareret propter violentem scissuram, quatem sola mors inferre posset. Ex hoc matrimonio igitur, et quidem et ex hoc carcere, prodiit Serenissimus Sigismundus III Rex noster natus anno 1566 20 Iunii stilo veteri, quem in carcere patrui natum hucusque Divina Maiestas cum bono orbis et Ecclesiae Christianae fovet victorem et triumphatorem, atque hinc incarceratorem maximi nominis quorumvis hostium suorum, de quo alibi 1). Grassabatur interea solita crudelitate Ericus, et suggerente illo astrologimago, a quibus timendum, sive vere, sive falso esset, omnes neci dabat, Ioanne fratre interim cum uxore et filiolo recens nato m carcere degente miseram vitam, donec etiam Carolus subadolesceret. Qui cum et tot primariorum Magnatum occisiones et inprimis indignam fratris captivitatem exosam haberet, publicaque omnium, ut et sibi caveret, voce admoneretur, corrasa aliquanta virorum audacium et novitatis avidorum, sive potius tyrannidis pertaesorum hominum caterva, structis insidiis in vicino, cum pauco comitatu quasi captivum fratrem visitaturus, ad illam arcem summo mane advolat, a custodibus ita mandatum sibi asseverantibus non admittitur, donec tandem, cum blanditias furori intermisceret, cum de insidiis nemini constaret, intromissus, stricto gladio non prius portam claudi passus est, donec illae insidiae advolantes, ipsos custodes et praesidium in carceres, fratre emisso et liberato, egerunt. Ita ope Caroli solutus carcere Ioannes, et rumore atque odio Erici stimulante homines potentia auctus, eundem Ericum captivat et tandem rerum potitus est2). Crescebat interea Sigismundus, et cum ad alias tanto heroe di- gnissimas animi sublimis dotes etiam maternae religionis constantiam cordi haberet, merito in divina et hominum gratia crevisse diceudus est. Ioannes interea pater ita Regnum administrabat, ut bene secum actunr dicerent et sentirent Sueci. Sed quia fortassis peccata parentum et in tertiam atque quartam propaginem divinitus Divino decreto et praeconio puniri debebant, aut quod Suecorum animi nondum Reges exuere obliti aut etiam dolore amissae liberae electionis permoti et non minus studium religionis Catholicae in Sigismundo haerede detestati, vel quamvis adhuc vivente Ioanne, varie animis in diversas factiones distrahebantur. Nam et Carolus sua opera fratri Ioanni Regnum et libertatem mercatus, degustata dominandi dulcedine rem suam agebat et in Sigismundum nepotem ad Re- 1) Tu jest oczywiście aluzya do pojmania Arcyks. Maksymiliana, jakoteż cara Wasila Szujskiego i jego braci. 2) W roku 1568.