a Sigismundo primo, Poloniae Rege et illius saeculi Regum patre sapientissimo, aequo felicissimo atque opulentissimo, idem factum et illud regimen electitium contemptum esse diceret, ex quo propter perpetuas molestias et praesentem, sive vi, sive fraude hostili mortis metum currt ruina patrimonialis suae possessionis nihil lucri ad posteros esset transmissurus, ita factum, ut tandem Sueci partim iis rationibus permoti, partim etiam amore vel munere deliniti, benevole sese eidem Gustavo et illius legitimis succesoribus iure haereditario dediderint electionemque ad unius Gustavianae familiae haereditatem masculi sexus transmiserint. Qui maioris securitatis et potentiae gratia non inepte regimen auspicatus affinitate cum Ducali Domo Saxonica, nupta inde Principissa, et deinde cum Luteranae secte factus omnes Pontificiae Religionis ecclesias et possessiones et thesauros compilasset, instrumenta bene regnandiacquisivit. Si modo is modus ex iactura cultus Divini et eiurata religione atque in sui Domini (quamvis iure vel iniuria pulsi) ius invasione oriundus perennaturus erit, vindicta certe Divina abesse procul non potuit, sicut et in illis Jeroboami artibus adfuit. De quo amplius quid scribere supersedeo, partim quia in aliis historicis ex professo res Sueticas eamque historiam scribentibus sufficienter est vulgata, partim, quia non est mei propositi extra res Polonicas, et quidem in hoc tractatu solum actum comitiorum inquisitionis sub anno 1592 tractatorum, evagari. Praetergressus itaque et eius Gustavi Primi Regis Sueciae regimen atque obitum et eius filiorum, quos quatuor progenuit ex illo matrimonio praeter filias, rem ipsam ex variis necdum sufficientibus scriptis compilatam adumbrabo magis, quam describam, eaque omnia ita, prout unde mihi obvenerunt et illo tempore ab ore dicentium vel calamo scribentium deprompta fuerunt, paucula tamen praefatus de filiis eius Gustavi, ut et sequentibus rebus aliqua lux affulgeat et Serenissimi Sigismundi III moderni Regis nostri, huius vero Gustavi nepotis ex Iohanne Barbato dicto filio et Catharina Sigismundi Primi filia, Augusti vero sorore Poloniae Regum ius legitimum ad Regnum Sueciae deductum et posteritatis memoriae notum etiam in hac rapsodia esse deprehendatur. Successit igitur praefato Gustavo Ericus maior natu filius, animo certe et factis in multos proceres crudelis. Hic cum Livoniam sub Moschi iugo gementem et Augusto Poloniae Regi sese dedentem non libenter videret, armis iniustis eam provinciam aggressus est et nonnullam partem in Estonia eripuit 1). Interim cum ipsi de eventu futurorum 1) W r. 1561 szlachta i miasta Estonskie poddały sie Erykowi XIV, nie oglądając się na poddanie się całych zresztą Inflant Zygmuntowi Augustowi.