Jeśli Pan zgrzeszył, Panu prawdę powiedzieć, co nie będzie cum indignitate jego, owszem z pochwałą, gdy in viam rectam redibit; jeżeli się tym dignitas Króla JMci naręża, gdy co mówiemy do poprawy, albo­by przysięgi naszej trzeba poprawić, albo więc nas z onej wypuścić, aliquot destinentur, qui apud SRMtem sint cum facultate ea, quam constitutiones concedunt, ut nihil sine illorum scitu signetur, maxime ad externos, 7. Reformatio Ser. Reginae ut ea conditione intelligatur, uti, si Rex discederet et non reverteretur, ipsa cessaret. 8. Ut magni ponderis res, quae vel extra vel intra Regnum scribentur ad Rpcam pertinentia, cum scitu utriusque cancelariae extradantur. Quae autem adexternorum ambitum excludendum attinent, haec sunt: I. Ut praescribatur modus electionis cum exclusione externorum. 2. Ut certus pro- cessus formetur contra cives et extraneos, qui practicas fecerunt, paenaeque deliquentibus et praemia indicibus constituantur; qui indices debeant, quaecunque sciunt, vel Marschalco vel Primati vel Generali Exercituum patefacere, hi autem, rebus diligenter perpensis. quae digna videbuntur animadversione, publicis sumptibus prosequi debeant 3. Provisio aliqua fiat contra repentinam aliquam vim, quae ex istis practicis oriri posset. 4. Ut sanctio fiat, ne ullo unquam tempore constitutiones autoritate comitiorum tolli possint. 5. Ut legatio ad S. Dominum Nostrum et ad Caesaream Mtem decernatur, ne posthac sollicitationes istas permittant. 6. Ut Imperator transactioni Bendzinensi satisfaciat, tam quod ad Maximilianum et ad Ordi- nes Ungariae, quam ad confirmationem pactorum, Regis Hispaniarum pertinet. 7. Ut R. Mtas per Ordines moneatur, ne amplius se solicitari patiatur, ac si qui id tentare et facere ausi fuerint, ut eos Regni Senatoribus detegat. Quae vero spectant ad emendationem earum rerum, quae contra ius acta sunt videlicet: I. Ut cum nuptiae multis in partibus contra leges administratae fuerint, ne posthac quicquam huiusmodi fiat, sed omnia salva dignitate Senatoria et servatis legibus. 2. Ut con- stitutio de custodienda corona ad executionem deducatur et declaretur, an in aliquibus ca- sibus consentientibus custodibus sine comitiorum auctoritate moveri possit. 3. Ut ius Corona- toris sanciatur. 4. De mittendis legatis ut constitutio reformetur et quod contra leges factum fuerit, puniatur. 5. Ut sigillum cubiculare plane tollatnr, annullare autem ut in absentia Cancellariorum sit in potestate Secretarii Maioris et nulius alterius. 6. Ut privilegia Secre- tarii Maioris et consuetudo ne posthac mutetur. 7. Ut si tractatus aliqui de matrimonio SRMtis intercesserint cum praeiudicio Regni, cassentur. 8. Generalatus novus in derogationem Magi- stratus Regni datus ut abrogetur. 9. Reliqui Magistratus tam Marschalcorum quam et Thesau- rariorum, si quicquam aliqua in re derogatum ipsis est, iterum ut restituantur. 10. Si quis vero ab illis contra ius praematur, ut forum in tribunali habeat. 11. Thesaurarii officium cum valde sit circumscriptum, ut pristina autoritas ipsi restituatur, maxime vero, ut proventus omnes Regni universi ac terrarum Prussiae et Livoniae in ipsius potestate sint, neque ullae quietationes valeant, nisi ipsius. Ille autem in nullos extraneos proventus eos conferat, sed tantum in mensam et in aulam aliosque usus ex mandato SRMtis, habita prius ratione nec- cesitatis Rpcae et dignitatis Suae. 12 Ut clenodia olim et nuper ablata in potestatem ipsius Thesaurarii redigantur et in posterum punitio super his fiat deputatis, qui illa revideant. 13. Ut quarta posthac non moveatur. 14. Salaria, quae exteri aliqui in Prussia et Livonia hucusque perceperunt, ut tollantur. Quae attinent ad securitatem eorum, qui ista agunt, ea sunt: 1. Ut verba illa, quae sunt in declaratione Regia circa illorum securitatem, in con- stitutione ponantur. 2. Ut diligenter moneatur et inculcetur R. Mti per Senatores, maxime 20 Dyaryusze sejmowe 1591—1592.