fidem pactis conventis datam foedusque rumpendum illata proxime temeritas, nec tam levis iactura, quam bona Croaciae pars foedifragi istius barbari perfidia inopinate diebus hisce non sine magna hominum clade ac strage, fortunarum dispendio totiusque denique Rpcae Christianae incommodo notabili persensit, facile sane Christiani nominis hostis acerrimus sanguinisque Christi fidelium appetentissimus, rei hactenus ex animi sententia gestae secundis (quae communiter victorum temeritas esse solet) efTeretur eventibus, haud difficulter efferae huic dominandi libidini habenas et frenos laxabit, praesertim si Christianos Principes intestinis simultatibus laborantes in contraria pro affectuum ratione studia ferri, mutuoque sese internis odiis deparcere animadvertet. Si quod ergo tempus stabiliendae et confirmandae inter Principes Christianos pacis mutuaeque amicitiae ac fraternae societatis hactenus indigens fuit, hoc certe, quo Christianorum promiscue omnium cervibus impium crudelissimi istius tyranni ferrum imminere quisque videt, concordiam, pacem, charitatem, summamque animorum ad mutua subsidia promptissimorum consensionem exposcit. Quo in genere, sicut Mtas Caes. apud alios Christiani orbis Principes, ita potissimum Regno huic Inclyto studium voluntatemque suam testatam fore peroptans, me huius potissimum rei in Celeberrimo hoc Regni conventu fidelem testem esse clementer voluit, amice et benevole sibi de Ser. V. et D. V. amplissimis persuadens, clarum istud novae affinitatis atque renovatae amicitiae et societatis argumentum, nec vulgarem testificationem, candidis Ser. V. et. D. V. animis complexum atque exceptum iri, subindeque Ser. V. Regiam effecturam, et D. V. amplissimas elaboraturas esse, ut universa consiliorum in frequentissimo hoc Conventu agitandorum summa in stabilienda et conservanda felicibus auspiciis renovata pace, societate atque amicitia consistat. Po odejsciu poselskim przez JMP. Marszatka Krol JM 1) naznaczył kilku PP. Senatorów ku pogodzeniu2) PP. Wojewodow pomienionych 3). Potem sądzono z relacyej. Die 10 Octobris. Posłowie przyszli4) do inkwizycyi, prosząc, aby się od tych poczęła, którzy są mianowani na zjeździech. Potym zeszli się Panowie do kupy po deliberacyej. Ks. Arcybiskup5): powiedzcie WM. Posłom zgodę swą. 1) »Król JM« Niema w Rp. Wr. 2) W Rp. Wr. »do pogodzenia«. 3) Por. str. 297. 4) W Rp. Rg. i Kr.: »przysłali«. 5) Stanisław Karnkowski.