plissimae suspicentur, neve aliquid eorum, quae vicinitatis iura labefactare valeant, in animos mducant. Quod vero tam facile apud S. V. et D. V. amplissimas motae fortassis per alios de Augusta hac domo suspiciones aliquem habiturae non sint locum, Mtas Caes largitam divinitus ex alto Sen V. sapientiam ac D. V. amplissimis innatam prudentiam haud permissuram esse certo confidit, praesertim cum Ser. V. et D, V. amplissimas non fugiat, eam esse temporum modernorum iniuriam, eam saeculi istius alieni calamitatem, eam in partium studiis vim ac potestatem, ut facile et optima et integerrima quaeque pro cuiusquam affectione et effrenata quietis et pacis publicae turbandae cupiditate ac audacia in calumniam et invidiam innocentium iniustissime trahantur, dum videlicet nonnulli publicae tranquillitatis osores privatis rationibus adstringere publicas nituntur, dum propria communibus anteferunt, dumque id, quod sibi ob innatarum vel partarum virtutum defectum a fortuna videtur negari, non quidem honestis actionibus et laudabilibus optimae vitae exemplis, sed factionibus, quae seditionum matres esse consuevere, se posse sarciri, prodigalitatique suae alienis incommodis succurrere posse sperant. Quorum quidem hominum conatibus quemadmodum nulla maior et perniciosior pestis ad dissuendas Principum populorumque inter se voluntates esse potest, ita merito per S. V. et D. V. amplissimas pro pacis aureae beataeque tranquillitatis bono conservando sapienter occurri decet, atque Rpcae inprimis expedit Christianae. Quod enim opiniones vel suspiciones huiusmodi (si quae sunt tamen) penitus frivolae sunt et vanae, S. C. Mtas persuasum esse Ser. V. et D. V. amplissimis cupit, se id apud suos egisse hactenus et etiamnum agere serio, ut neque cogitationes suscipiantur ullae, quae amicitiae, quam una cum S. V. et D. V. amplissimis publice profitetur, consentaneae minima ex parte fore non videantur; subindeque inprimis desiderare ac optare, ut Ser. V. et D. V. amplissimae benevolentiae mutuae ac publicae pacis in consiliis capiendis studiosos et observantes sese re ipsa ostendant. Quantum enim universae Rpcae Christianae intersit, ut seclusis privatis affectibus et odiis omnium Christianorum Principum, maxime vero eorum, quos maior vicinitas constringit, in unum coalescant et coeant animi voluntates, quanta ex hac animorum consensione in omnes commoda, quanta ex adverso datis (quos piissimus Deus avertat) ad dissuendam societatem ansis, occasionibus et causis incommoda dispendiaque incomparabilia redundare possent, facillime cuivis horum temporum praesentem calamitatem recentemque trepidationem levissime perpendenti colligere et pervidere licet; neque enim tam excusabilis et tolerabilis est Mahometici illius tyranni ad violandam