stitutionis vim obtineat, terrigenas Regni non ligat, nihil enim, ea de re pacta conventa disponunt. 2. Nec tenetur Regnum ad sumptus itineris et auxilia ferenda ex verbis pactorum, nisi sponte et ex bona voluntate. Difficultas oritur ex verbis pactorum de profectione Regis, videntur enim verba pactorum duos casus exprimere profectionis RMtis in Regnum Suetiae: 1) Si Rex Eius Mtis pater moriatur. 2) Si forte Sueciae res praesentiam Eius aliquando desiderassent, ut in utroque casu sese conferre liberum sit Regiae Mti cum consensu omnium Ordinum Regni Poloniae et M D. Lithuanie; verum si quis expendat verba pactorum, unus est duntaxat casus exceptus, quo accidente proficiscendi facultas Ei reservata est in Suetiam, mors scilicet patris Regis, tribus tamen conditionibus adiectis: 1. Ut mortuo patre res Polonicas non negligat, acsi diceret: constitutis bene rebus Regni Poloniae. 2. Ut iudicium de legitima causa discessus e vera, non ficta, nec ex rumore incerto profecta, sit penes Senatum et Ordines Regni. 3. Causa legitima probata, consensum ab Ordinibus Serenissimus Rex requirat. Hinc ex verbis pactorum infertur notabile primum: 1. Si Rex absque scitu, voluntate et consensu Ordinum e Regno discesserit, ipso facto ob talem discessum et absentiam iure amittet Regnum. 2. Si cum scitu et voluntate Ordinum, obtenta assignatione temporis, quanto illi a Regno abesse liceret, discesserit, reciproca obligatio facienda erit, ut nos quidem certi simus de eius reditu, et ut ipse Serenissimus Rex certus quoque sit de retinendo Regno. 3. In potestate Senatus et Ordinum Regni est, praescribere terminum Regiae mansionis in Regno Suetiae ac reversionis Eius; si vero elapso illo praefinito tempore non revertetur, periclitabitur de Regno. 4. Si ultra tempus a Rpca constitutum reversus fuerit, de forma gubernationis Regni Suetici deliberatio instituenda. 5. In eventu vero (quod Deus avertat et quod non spreramus) per Suam mansionem in Suetia deserendi a Maiestate Regia Regni huius, nunc diligenter prospiciendum erit, ne quid detrimenti Rpca capiat, cuius incolumitatis ut rite consulatur, tempus et modus eligendi Regis iam ex nunc esset constituendus, vel de eo sanciendo referendum ad conventus particulares. Ex his omnibus casibus emergentibus, manifeste apparet, quam in lubrico et difficili loco versetur Rpca, quibus omnibus in tempore obviandum est. Maxime vero salus et cardo Rpcae in eo vertatur, ut Rex firmam mansionem in Regno figat durante vita Serenissimi Regis Sue- 19