Mtas tantopere Ser. patre adhuc vivente reditum in patriam ad aliquot menses et antea desideravit et adhuc desiderat. Cum enim Regnum hoc Ipsius Mtas ita susceperat, ut paternum tamen et haereditarium nullo modo ob eam causam relinquendum sibi existimaverit, tot vero anni sunt elapsi, quibus ab incolis Regni Sueciae non sit visus, repertus est, qui occasione exinde arrepta, patruus videlicet Mtis R. Ill. Carolus Sudermaniae Dux, ut sibi viam ad Regnum muniat, et ipse per se Sueciae Regi et per emissarios suos populo quoque persuadere conetur, ita esse in hoc Regno constrictam Mtem Regiam, ut hinc in Regnum paternum vel vivo vel mortuo etiam parte redire nulla ratione queat. Ad quam rem conficiendam nulla non artiflcia, nullas non machinas adhibet, comminiscendo quotidie aliquid novi, quod et Mtem Regiam Sueciae terreat et populum paulatim per desperationem reditus Regii in oblivionem Ipsius Mtis adducat, sibique conciliet; et quanquam a multis antea annis inter ipsum et fratrem Ser. Sueciae Regem non bene convenerat, arrepta tum etiam exinde indignitatione quadam R. Mtis in Senatores quosdam praecipuos (quae tum facile detineri poterat) occasione, ita se in animum Ser. fratris insinuare coepit, variisque suspicionibus et commentis, quasi custos salutis Regiae, tum paulatim sibi vendicarit, ut miseros illos Senatores, qui alias ipsias conatibus obviam ire poterant, non oppresserit solum, loco deiecerit, sed etiam omnes Regni vires administrationemque universam in solum, connivente ipsique fidente Mte Regia Sueciae, transtulerit; neque quisquam est, qui Regem quid sub hoc praetextu querat, commonefacere audeat. Ita autem metu eius potentiae oppressi, aut desperatione de reditu Ser. Regis huius fracti, si quis vero tale aliquid pro fide sua et erga Regem hunc benevolentia forte protulerit, is continuo pro proditore habetur, deque bonis,, vita et honore periclitatur. Nobilitas et subditi ipsi, qui S. R. Mtem Poloniae ex animo amant, colunt, desiderant, cum nihil ab Ipsius Mte remedii adferri videant, nullum etiam praeter Ipsius Mtis praesentianx remedium conveniens adhiberi potest, existimantes ex voluntate Ipsius Mtis omnia geri, cum suspiriis et secretis lachrymis sortem suam, quae a tam miti ad immitem et inclementem Dominum eos transtulerit, deplorantes, patienter omnia ferunt, neque, quo se vertant, habent. Qui si Mtem R. Poloniae semel modo in patria conspexerint, eumque et redire posse et suorum aliquum iura gerere animadverterint, ac illae Principis. derium Regis ab incolis, ambitus Regni Caroli, qui terret Regem Sveciae, favores, quos sibi conciliat, nisi Rex Polonus venerit, omnem authoritatem Carolus transfert«. Natomiast ten skrypt w całości znajduje się w Rp. Czartor, 2723. k. 122 v.; tamże 2724, str. 395—7; Archiwum paristwowe w Gdarisku, oddzial 300, XXIX, t. 50, k. 141. Dwa teksty pierwsze wykazują wiele omylek, drukujemy wiec tu wedlug Rp. Gdańskiego, poprawnego.