possint, sit constitutum, providebunt praesentes hisce comitiis futuris, ut et de certo foro spiritualium certiores esse possimus. Item, cum ob frequentiores conventus, qui toties hinc inde celebrantur, magni sumptus et quidem inanes saepe impendi necesse sit, praesentes in comitiis Cancellariam Regiae Mtis informabunt, ut cum in posterum Regni comitia indicabantur, capita propositionis Dominis Palatinis et illis quorum interest tempestive praemittantur, quo in particularibus Conventibus nobilitati ea proponantur, atque illi instructi nuntios suos ad communem conventum cum certis mandatis mittere et absque indictione ulterioris Conventus ea quae ex commodo communis patriae erunt et necessitas exiget, expedire uno et non pluribus conventibus queant. Item queruntur quidam ex nobilitate, Dominos Palatinos saepius sua iudicia extra territorium et proprium suum Palatinatum exercere, nec absque exiguo dispendio rei suae familiaris, tempore messis, magno cum suo praeiudicio eosdem evocare; quare ne hoc in posterum fiat, praesentes in comitiis futuris providebunt. Et cum M. D. Palatino Pomeraniae 1) tenuta Dirschoviensis, in qua summam non exiguam inscriptam habet, nullo iure sit adempta, intercedent praesentes apud S. R. Mtem quam diligentissime, ut illa Suae Magnificentiae restituatur, praesertim cum et hoc modo priori postulationi nobilitatis satisfieri poterit, ut iudicia in suis districtibus, uti ipsa aequitas suadet, exerceantur. Item cum etiam Elisabeth Schillingowa contra ius, quod in bonis Kosieliecz et Groczno habere existimat, a Capitulo Gnesnensi possessione mota sit, praesentes pro ipsa intercedere apud S. R. Mtem non omittent, ut, cum praedictum Capitulum neque in iudicio terrestri, neque coram tribunali Regni forum agnoscat, ut per R. Mtem certus iudex designetur, coram quo causam suam proponere possit et iustitia debita ei administretur. Tandem cum Rev. D. Christophorus Klinski se iure in Abbatem Pelplinensem electum praetendat et variis se processibus molestari et turbari conqueratur, praesentes in futuris comitiis pro ipso intercedent, ut iure, quod illi competit, frui possit. In cuius rei fidem sigillum terrarum Prussiae est subappensum. Datum Anno, die et loco, quo supra. 1) Krzysztof Kostka. II*