moda et difficultates, quae contra ea quocunque modo irrepserunt, et de quibus hucusque aliquot peractis comitiis questi surnus, non ita pridem per generosum Martinum Sierakovium, Secretarium Suum in proxima legatione tollere et abrogare clementissime polliceatur. Quod si hoc factum re ipsa (uti confidimus) experiemur, omnino Mtem R. confirmabunt, multo nos ad praestanda fidelissima subiectionis nostrae servitia fore alacriores, nec quidquam, quod ad tuendam dignitatem S. R. Mtis spectabit, in nobis desiderari passuros. Inprimis autem periculosum esse censemus, privilegia et iura nostra disceptationi dare et censurae Dominorum Senatorum et Ordinum Regni subiicere, cum quilibet, ubi et ante compertum est, pro affectu suo ea in suam et quidem sinistram partem interpretari non intermittet; verum cum vigore privillegii nostri S. R. Mtas causas notabiles, dictas terras concernentes, cum communi Consiliariorum terrarum praedictarum consilio terminare, tractare et definire sit obstricta, humillimis precibus rogabunt, ut ipsamet R. Mtas visis nostris privilegiis, satis disertis et perspicuis verbis conscriptis, pro Sua clementia et auctoritate Regia penes ea has terras benignissime conservare, et quae contra paucis abhinc annis introducta sint incommoda, tollere et abrogare clementissime dignetur. Quae vero qualia sint et quae nobis concedi humillime petamus, ea sunt: Primum, quod ex praescripto legum et constitutionum Regni, quibus terrae Prussiae minime obnoxias esse constat, cum suas peculiares leges, constitutiones, iura, privilegia et consuetudines habeant, bona, possessiones et tenutae tam spiritualis quam secularis conditionis hominibus, non veris earum terrarum indigenis, sed extraneis et forensibus, contra aperta privilegiorum nostrorum verba dantur et conferuntur, ac existimant, aeque liberum esse Dominis Polonis et quibusvis aliis in. terris Prussiae bona, possessiones et tenutas habere, ac ipsi Borussi quidam per Regnum Poloniae habent, cum tamen longe maxima eius rei sit diversitas. Quod enim Prutheni per Poloniam et ipsam etiam Lituaniam bona et possessiones suas dignitatesque etiam et officia interdum publica habent, et suo merito et ex privilegio habent, quo ad usum et participationem omnium honorum, iurium, libertatum et praerogativarum admittuntur, quibus Praelati, Barones et Nobiles Regni Poloniae potiti sunt hactenus et etiam nunc potiuntnr. Non vero e contra. Ad illius enim praerogativae usum et participationem domini Poloni apud Borussos ab initio non fuerunt admissi, neque postea ulla eo nomine cautio est adhibita. Et licet se indigenas quoque esse existiment, quod in eodem Regno geniti sint, eundem Regem nobiscum vel quidam etiaro possessiones suas in terris Prussiae habeant, constat tamen indigenam,.