suam, quod nihil mali scripserit, et Nicophorus addidit, quod ex Paphuntino intellexerit, non fuisse in illis literis aliud nisi de discordia inter Polonos et Ruthenos propter fidem et quod Metropolita sit vir bonus et a se consecratus. Quomodo fugerit ? Discedente Capitaneo evasit. Volebat ire ad Ill. D. Cancellarium, conquestum de iniuria. Cur negavit literas? Dicit se non negasse, sed ante vespere, cum esset sub cypho, neque rem bene intellexisset, negaverat. Examen Nicophori Dascal. Interrogatus, unde sit, respondit: de Thessalia, civitate Tricala. De parentibus: pater erat mercator praecipuus, frater oeconomus inter primates ecclesiasticos. Quando discessit ex patria? domi studebat annis duodecim; cum vero Hieremias esset in Patriarcham electus, discessit Venetias, tandem Patavium, ubi manebat, concionatoris et confessoris munere fungens, Ante annos quadraginta induit habitum monasticum, diaconus et archidiaconus fuit, adiuvans in missa Patriarcham. Cum esset in Constantinopoli et Hieremias esset in Moscoviam discessurus, conventibus metropolicis factus est administrator patriarchatus, donec Patriarcha ex Moscovia rediret. Interrogatus, num sit presbyter et quomodo diaconus confessionem audiebat, quandoquidem hoc ad presbyteros pertinet, respondit quod speciali dono, scilicet authoritate Patriarchae, solet concedi facultas diaconis et archidiaconis et ipsos quoque Patriarchos confessiones audiebat. Presbyter non est. Ad interrogatoria puncta ex testimoniis: An non verum, quod circa patriarchatum, quem ambiebar, debita multa contraxit et Turcis novas maioresque pensiones promisit, quae postea Christiani redimere sunt coacti; quod ipsius opera Hieremias Patriarcha deiectus fuerit et ecclesiastici duo multa passi; quod debita magna pro Arone et terra Moldavica contraxerit, merces diversas a mercatoribus acceperit? Respondit: tributum esse quatuor millia czekini, ultra quod munera certa et donativa offeruntur Bassis, etc, quae ille ne quadrante quidem auxit; ansam nullam deponendi Hieremiae dedit, imo, cum Patriarcha Hieremias esset in nodis detentus, quidam alius factus fuit Patriarcha, contra quem Dascal commovebatur et commovit Christianos, ut in magna multitudine accesserint Imperatorem et obtinuerint restitutionem Hieremiae. Dicit, quod multos circumcisos Christianos religioni restituit, quos, alios in Moscoviam, alios in Italiam misit. An non verum, quod debita magna pro Arone conquerentes, abra-